167
115
CURA
MORBORVM
MAGNETICA,
Qua Vera Theophrasti MU¬
MIA significatur.
Cura Magnetica, qua difficiles ac periculosi
morbi plurimi, nulla potione medica aliis¬
ve sumptis pharmacis sanantur, hunc in mo¬
dum adhibetur:
Primum quidem mense Ma¬
io vel Icteritia, vel Hydrope,
aut ipsa fere Lepra, caeterisque
id genus morbis laboranti,
Media dextri brachii inci¬
denda est. In vigilandum autem huic
negotio unice, ut ipsa Media, non eius
loco alia (quod alias Chirurgorum
vel incuria solet committi vel inscitia)
feriatur. Vena sic perite incisa, sangui¬
nis quantum duo exinanitorum ovo¬
rum compleant putamina, vitreae phialae
commodum rostratae immittendum, è
vena adhuc calentis, ut ovorum puta¬
minibus in hunc usum praeparatis modo
insequenti citissime possit infundi, Gal¬
linae ova duo aut tria erunt sumenda
recenter parta: in extremitatibus utris¬
que subtiliter perforanda: Vitellum
cum
H 2