167
117
EX MVMIA THEOPHR.
diem totum seponenda, post aperien¬
da: quo facto, aegri illius sanguinem à
continua illa digestione Monstro simi¬
lem videbis, foetore longe teterrimo.
Hunc ergo exemtum porco vel cani
sub custodia biduum & triduum etiam
esurienti, pani recenter pisto inditum,
aut alii cibo mistum obiice devoran¬
dum. Porco tamen fatius erit obiici: si¬
quidem dolore concitato, latratus eiu¬
lantes & quęruli à cane circumcirca vi¬
ciniae molestiores ac minus ferendi ex¬
citarentur. Sic tanquam in speculo ap¬
parebit in porcum aliud ve animal trans¬
latam esse aegritudinem, sive ab Icterico,
sive Hydropico sive Phthisico & id genus
aliis. Quod in bestia liquet evidenter,
& in homine sine vllo doloris sensu va¬
letudini pristinae restituto, & ad versa
illa in bestiam immigrare iussa; quam à
deglutita illa Mumia aliquot hebdo¬
madas sub custodia asservatam, telo traii¬
cere aut aliter conficere fas est, ne solu¬
ta vel in pueros vel in alios saeviat, eos¬
que lethaliter inficiat.
Non hic de Terrae Mumia, hoc est, ea
quae in terris fit sermonem instituimus,
de qua est apud Theophrast. tract. Phil. 3. hoc
est, de illa quae ab homine fit, qui aegritudinis
H 3
iniuria