167
119
EX MVMIA THEOPHR.
bi devincire, ut ad alios dominos nolint diver¬
tere, & animum revertendi non deponant, &
consuetudinem remeandi domum more solito
non deserant, nec fiant, quod dicitur, occu¬
pantium, quod secus fieret. Sunt, qui hac ar¬
te sibi equos, canes, falcones devinciant. Et
quod mireris, venatores sunt, qui hoc arcano
feras sibi conciliarini, ut inpedicas & retiae
pene ipsas pertraxerint. Sunt qui Naturae fla¬
gitium in ferocissimis animalibus hoc secreto
per domuerint, ut secure tractarint illa, & ad
nutum sibi obedientia fecerint.
Et Scymnorum truculentiam hoc modo
subigi posse quis me vetet credere, si verum,
quod traditum est apud alios, irreconciliabili
inter se odio simiam & serpentem à se in¬
vicem dissidentes, hoc ipso in amorem quasi
mutuum adigi posse? Qui in hasce observatio¬
nes intenderunt, rationem petunt ab insititii
illius corporis Magnete, à quo est illa sive alte¬
rius quasi corporis attractio (Magnetem
nim fieri dicunt illam portionem, quae Mu¬
mia viva ali propinata est) vel corpus illud,
si mavis, de quo propinata est Mumia, ceu
Magnetem suum ferrum, attrahere alterum
illud, cum quo coaluit illa Mumiae portio, gli¬
scente utrinque consensione interna & ami¬
citia mutua.
Abditissimam vides & magneticam
ex hac
H 4