167
121
EX MVMIA THEOPHR.
curatos, & à fide dignis accepimus, &
oculati testes sumus. Ad fidem facien¬
dam est, quod de atro carbone, qui sta¬
to tempore sub Arthemisia rubra inve¬
nitur, in confesso est apud eos, qui de
hoc periculum fecerunt, Epilepsiam ab
eo depulsam aliquoties, cum de collo
tantum suspensus & pectori applica¬
tus esset, sive illud virtute attrahente,
sire adversante, quae ei cum morbo est,
expediatur, non disputamus. De vege¬
tabilium quorundam cum morbis
quibusdam peculiari ac specifica Anti¬
pathia sive sympathia ex hoc constare
satis est pro hoc nostro instituto. De
qua alibi pluribus agemus.
Paucula de Putrefactione auctuarii loco
apponenda restant in gratiam Amici nostri
singularis D. Gotofridi Gisii Medici praestan¬
tissimi, qui per literas de hac aliquem sibi
scrupulum relictùm nobis indicabat. Et Pu¬
trefactione quidem opus esse, adeo ut sine hac
nihil fiat ad hoc institutum, ex hoc evince¬
mus, quod illa ipsa formarum, ut sic dicam,
omnium in Quietis Centro quasi reconditarum
inibique delitescentium quaedam Clavis sit,
quae ad circumferentiam. i. destinata ipsarum
mumia portas reserat. Nam si ad transmuta¬
tionem rerum omnium naturalium oculos &
animum advertamus, Putrefactio non infi¬
H 5
mus
in Achille
nostro redi¬
vive.
Gotofridus
Gisius.