167
123
EX MVMIA THEOPHR.
est. Siquidem illa sola est, qua vetus abole¬
tur natura, & in novam aliam nobiliorem
res abit, ut fructum auctiorem & digniorem
efferat: Quae viva sunt, moriuntur quodam¬
modo, quae mortua sunt, ad novam vitam in ea
praeparantur. Sic quicquid est acredinis Spiri¬
tibus corrosivis à Sale nimirum, omne illud
perimitur & dulcescit; colores transferuntur;
purum ab impuro diversum abit; quod purum
est superius, quod impurum, inferius, vtrum¬
que segregatim locat. Sic vita prima herba¬
rum ac medicamentorum omnium consuma¬
tur ac pereat necesse est, nec ante secunda vi¬
ta; in qua tria Prima suis quaeque innatis
viribus distincta, quae Medico cognitu neces¬
saria sunt, elucent evidentissime, Chymici
qualiscunque opera potest educi, quam haec
inierit Putrefactio, & ex hac Regeneratio sine
qua nullum in Arte Hippocratica datur Arca¬
num, quod si ne omni Qualitatum Comple¬
xione consistit. Quod autem seminis huius
vel Astri emorientis in sua Matrice & putre¬
scentis, novumque corpus iuduentis, virtutem¬
que eandem in eodem multiplicantis sit Hie¬
roglyphicon similitudine quaedam ac Naturae
exemplo ipse Dei λόγος describit, grano
tritici inducto, quod in Terra non¬
nisi emortuum & putrefactum fructus
dit & plura grana, in quae virtus
eadem,