167
125
EX MVMIA THEOPHR.
apices ex omnibus scientiis Divinioribus feli¬
ci manu decerpsisse dicendus est. Quid enim
sublimioris est indagationis, quam illud, quic¬
quid in hac rerum universitate, quam ob or¬
natum & elegantiam Mundum sive Cultum
dicimus, adminiculo & beneficio Putrefa¬
ctionis, sive ad ipsius conservationem univer¬
si, sive Minoris in ista Oeconomia Mundi id
est hominis sive caeterarum creaturarum, sive
necessitatem, sive decus erogatur, discernere?
De Archaeo Microcosmi constat singulariter,
quicquid ille ad Limbi sui conservationem &
propagationem molitur, totum id Putrefa¬
ctionis vitaliorum Formarum omnium ma¬
tricis quasi cuiusdam opificio è Centro ad cir¬
cumferentiam educitur.
Quod ad Putrefactionem porro attinet,
illa est Corporis dissolutio, evanescente sensim
eius temperie, & calore innato ab aliis quali¬
tatibus obruto vel extincto, cum humoris
quei redundantis diffluxu. Hoc in Phthisi, &
Iecoris ac Lienis aliarumque partium corru¬
ptelis manifestum est, maxime vero in putri¬
dis Febribus, in quibus venarum humores ar¬
teriarumque Spiritus computrescunt, qui
Simplicis Intemperiei sunt morbi apud Fer¬
nel. de abdit. rerum causis lib. 2. cap. 10.
ubi quoque illam, quae in Spiritu vel humore
est, corruptelam non morbum ipsum esse, sed
morbi causam asserit, quae ab occultiori quan¬
doque
Ad genera¬
tionem Pu¬
trefactio
ceu via
quaedam
est, imo ad
omnium
rum quae¬
dam Ana¬
lysin & Ge¬
nesin.