167
133
ALEXIPHARMACVM.
ti nobis esse debet cognitio, quam eo¬
rum est, quae sensu aliquo facile com¬
probantur, aut quae alia quadam
probabili ratione, ex ipsis sensibus de¬
rivata. Et ab hac repetita aliquoties
ventuum notione, ut aliorum Purgan¬
tium medicamentorum, sic & Alexite¬
riorum nobis virtus est cognita, quae
diu quaesita, fortuito invenitur & sese
prodit ut plurimum.
Nam quis illam Serpentis ad homi¬
nem Antipatheian perspiciens, eiusque
originem in vestigans, ex genere serpen¬
tis omnium pestilentissimo Theriacam
eius ipsius venenis medelam coniicere
potuisset? Nam qui ad veterem Theo¬
logiam animum intendebat, statim ei
serpentes obversabatur, qui cum cae¬
teris quidem animantibus in usum
Hominis à Deo erat creatus, sed postea
fictus organum Satanae, ad seductionem
Domini sui, ut Homo illi merito, sic ille
Homini ab illo die fuit infestissimus, ut
alter in alterius perniciem & exitium
coniurarit. Hic sanctum illud, quod est
Ecclesiae cum Diabolo Serpente, odium,
& bellum nullo aevo remittendum,
memoriae oberrabat; Et quot Serpen¬
tes, tot pestes in hominum perniciem
armatas iusta Numinis vindicta. Sed
I 3
maior