167
141
ALEXIPHARMACVM.
ἀκοντιόυ, quod telum est. Caeterum re¬
media similiter eadem, quae ad Viperae
morsum, etiam his conducere est apud
Aetium, ut vix in promtu sit discerne¬
re, mala ne an remedia liberalius sint à
Natura homini erogata. Nam quid
spidis veneno pestilentius? Cum am¬
plius quatuor horas, quem momorde¬
rit, vivere nequeat homo, si fidem Ae¬
lianus facit. Sed quam varia ad versus
ctum huius remedia apud Galenum li.
2. de Antid.c. 58. Ambri. Paraeum, Corn.
Cels. Ferd. Ponzetum & alios? Quid de
Regulo habendum, qui solo sibilo fu¬
gat omnes serpentes? Ut est apud Pli¬
nium: Et si baculum, quem quispiam te¬
neat, momorderit, baculi dominus ne¬
catur, ut Aelianus testatur & Avicenna,
qui militem interiisse refert, qui eum
lancea tetigerat. Sed praesentissima con¬
tra eius morsum etiam Antidota sunt
apud Erasistratum, Dioscoridem, Aegine¬
tam, Aetium, Actuarium. Quid de Hae¬
morrhoi, Dipsadisque morsibus dicam,
qui velut immedicabiles à plerisque
maiorum relinquebantur? Quid de Se¬
pedonis ictu, qui hominem statim facit
contabescere? Sed ad viperas redimus,
quarum morsus ut plutimum interficit
triduo, autore Arnoldo, at foeminarum
septem