167
8
P. RIBOLAE.
sale, nitri, salis communis, & tartari; ignis
vero est ex antimonio.
Obserua secundo, quod antimoni¬
um est duplex, nam aliud est Hungaricum
& Bohemicum, aliud vero est, quod ex
fodinis Senensibus in Comitatu Florentino
abstrahitur: primum est impurum, se¬
cundum est purum: primum igni ap¬
positum non concipit flammam, se¬
cundum tanquam lichnium accendi¬
tur; primum per se ipsum distillari ne¬
quit, secundum vtique.
Quamobrem si assumpserimus anti¬
monium Senense conficienda praedicta
terra philosophica, melius erit quam Hun¬
garicum & Bohemicum.
Haec igitur est terra philosophica suo
gni inuisibili illustrata, & sic iam habe¬
mus duo ex quatuor propositis, ignem
& terram. Enimuero quia ad genera¬
tionem requiritur humiditas, qua terrae
imbibitur & impraegnatur, idcirco di¬
cendum est, quae sit haec humiditas, &
quomodo in terra philosophica imbi¬
batur. Haec humiditas nil aliud est,
quam argentum viuum vulgare, quod vt
terrae iam descriptae vniatur, amalga¬
mari debet: quomodo autem amalga¬
mari debeat, animaduertendum est, quia
in hoc consistit omnis ars.
AMAL¬