167
10
P. RIBOLAE
antimonio Hungari - vel Bohemico &
coniungenda sit cum Argento, vel
stanno, vel aere, vel plumbo, dosis erit
haec.
Recipe. Argenti drachmam vnam, terrae
physicae drachmas quinque, misce etc., vt
superius. Eadem proportio erit obser¬
uanda, de stanno, aere, & plumbo.
Quod si terra physica facta sit cum
Antimonio Senensi, haec erit dosis.
Recipe. Argenti drachmam vnam, terrae
physicae drachmas tres, misce etc., eadem
erit dosis de aliis.
Conueniente hac mixtione facta in¬
ter metallum & terram physicam, quae
est prima pars amalgamationis, facien¬
da erit mixtio humidi Mercurialis, id
est, argenti viui cum terra physica, quae
est secunda pars amalgamationis hoc
pacto.
Accipies frustulum terrae physicae idque
grossiter contundes, sed caue, ne, in pul¬
uerem reducas, quia nunquam vnire¬
tur cum argento viuo, huic terrae gros¬
siter sic contusae adiicies tantundem
argenti viui in mortario aeneo, miscen¬
do optime cum pistillo, donec argen¬
tum viuum optime vnitum sit cum ter¬
ra physica, hoc facto iam habes terram
philosophicam, ignem potentialem, & humi¬
dum