21
Docto & Candido Lectori. S.
Gravissima hoc tempore bella geruntur, non tantum à
Ducibus & militibus, armis & gladijs: sed etiam à viris
doctis, lingua & scriptis. Nam Theologi, Iurisconsulti &
Medici, varijs in locis, inter se digladiantur. Bellorum
autem quae à viris doctis geruntur, vel ambitionem, vel
inscitiam & imperitiam caussam esse arbitror. Relictis au¬
tem Theologorum & Iuris consultorum rixis Ecclesiam & fo¬
rum turbantibus & ad me nihil pertinentibus: Medicorum
solummodò mentionem faciam. Horum aliqui Galeni do¬
ctrinam sequentes, Chemicis, (qui & Hermetici dici vo¬
lunt,) bellum inferunt, atque artem Chemicam vanam, in¬
utilem & perniciosam vociferantur: Chemici contra, ar¬
tem suam iocundissimam, utilissimam & Medicis omnino
necessariam esse probare conantur. Etsi autem nostrum
non sit, tantas componere lites: Attamen non alienum
ab arte mea esse judico, si, quid ego de Chemia ejusque cul¬
toribus sentio, in medium proferam, & veritatis patroci¬
nium suscipiam: atque hoc bellum facilè posse extingui, si
fraudibus & nugis ab utraque arte & parte remotis, rem
ipsam sedulò perpendamus, ostendam. In quem finem cum
amico veteri & docto per literas sum collocutus, quas vi¬
ris doctis offero, non aliam ob caussam, quàm quod utramque
artem, per se, jucundissimam, utilissimam, & humano ge¬
neri omninò necessariam esse judicem: Et ut ambitioni &
imperitiae quorundam Medicorum & Chemicorum, in vi¬
dia & avaritia laborantium, obsistam. Si quid durius à me
dictum videtur, id non de viris doctis & bonis, quos omni
laude dignos esse judico, sed de nugatoribus & fraudulen¬
tis impostoribus, quos detestor, dici, omnes viri boni &
candoris amantes intelligunt. VALE
Ioannes Francus Hildesius D.