855
AD LECTOREM.
"Iuvenis es, ut liberi tui, qui nascentur ex te: tul enim similes sunt fratres, qui aetate te
exaequant, corpus tuum lucidissimum, ponderosissimum, summè compactum & con¬
spicuum est creatum, uni bini tui colores sunt coeruleus ac ruber, qui omnes Vniversi
colores continent, & qui atras in tenebras te transmutarit, candida rubraque exsi¬
stens virgo, singulis vicibus adusque decem ei paries liberos, illaesa virginitate tuâ, si¬
quidem tu, liberique tui constituitis Lumen, cujus partes sunt integrae, nec calor nec
frigus, nullusque acutissimus gladius vinculum tuum solvet; Sol enim pater tibi, ma¬
terque Luna: idcirco omnia audi non videns, ac vide non audiens, & fare interius in
silentio Omnia in Vno; tum cognosces duplex, coadunatum Vnum in Omnibus; nec
non aeternum nexum solvere poteris, ac nectere, absque temporis jacturâ".
His dictis, ingens me pervadebat horror, moxque ad mei similes me
convertens, innumeros ibidem cernebam homines omnigenûm gentium
doctos & indoctos Sapientes, nobiles ignobilesque, iuvenes cùm senibus,
qui omnes ad certamen invicem divisi erant, propter cognitionem, scien¬
tiamque veritatis; Ego, hujus Divisionis fundum perspiciens, voto tenta¬
bam me parare insertioni mutuae Concordiae. Advertebam primò, libel¬
lum quendam, partem alius subsecuturi, insignitum, Opuscula Medica inau¬
dita, dissidium hoc ex parte cievisse, qui juniores pios studiosos, aliosque
veritatis cultores ex prolixa caliginosaque nocte in diluculum revocârat,
ut crederent magis perrectam nec doctam hactenus lucem restare, unde
illis dilucuium hoc coruscaret, & quò penitiùs praefatum libellum in¬
spiciebant, magis laetabantur, quod in eo reperirent pollicita adventus
desideratae Lucis perfectioris, id quod adeò animum illis adaugebat, ut
eorum quis non vereretur quibusdam Academiarum Professoribus, prae¬
missis celebribus, Christianisque, ingratis tamen, Interrogatis & Monitis,
parabolam hanc clarâ voce in publicum proponere; Haud mirum, haec
verba nostra Carni duriora videri, cùm spiritualia sint, de quibus caro ju¬
dicium ferre nequit; prout loquebatur ille, qui lucem nunquam adspexerat,
propter visùs aegritudinem: cumque minimum Lucis cerneret, illam de¬
testabatur, inter caetera referens, pessimum illam venenum esse, quia into¬
lerabilem sibi dolorem afferret, ut ea propter permaneret incurabilis, qui
pertinaciâ sua nullam curationis mentionem sufferre poterat, cùm prae¬
luce tenebras amaret, & sic factus esset filius earundem tenebrarum, Pro¬
fessorum quidam animadvertebant hoc simile de se prolatum esse, sibi
temperare nescientes, furore correpti ingerebant; Vos novitii seditiosique
haeresium seminatores, deceret vos cum asseclis vivos comburere. His di¬
ctis, ferocientes versùs domum Professorum Senioris proruebant, ibidem¬
que coetum de nocte convocabant, ut sibi prospicerent, quid inchoan¬
** 3
dum