855
PRAEFATIO
est. Sic etiam omnes ejus partes ei similes sunt, quarum & ego totam pos¬
sideo; Quemadmodum nunc à limo humi Homo factus est, ita ut reli¬
qua animantia terrestria, per accretionem & unitionem, esum creato¬
torum viventium, crescere oportet, qui cibus, in ventriculo emoriantur
& immutentur ab illorum Substantia, requiruntur, si à viliori in praestan¬
tius converti debeant, vel per Hominis Spiritum ad vitam Unitam prove¬
hi, à quâ coalitione & adauctione meum vas aut corpus, & substantiam,
sicut Adam teneo; quia ex eo processi, postquam factus est in Animam vi¬
ventem, ut in Capite secundo Geneseos habetur; "Adae verò non inveniebatur
Adjutor similis ejus. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cúmque obdor¬
misset, tulit unam de costis ejus, & replevit carnem pro eâ. Et aedificavit Dominus
Deus costam, quam tulerat de Adam, in Mulierem: & adduxit eam ad Adam. Dixit¬
que Adam: Hoc nunc, Os ex ossibus meis, & Caro de carne mea: haec vocabitur vi¬
rago, quoniam de viro sumta est. Quamobrem relinquet Homo patrem suum, & ma¬
trem suam, & adhaerebit uxori suae: & erunt duo in carne una."
Sapientes; Explicasti nobis, quî fueris Totus in Adamo secundùm spi¬
ritum & Animam, & in Heva juxta Corpus: Item, quòd vas spiritum, spi¬
ritusque Animam susceperit; Iam inaudire cuperemus, quâ ratione Heva
ex Adamo per Deum producta fuerit, quidque Somnus Adamo à Deo
immissus indigitet, priusquam eam conderet?
Mercurius; Ab initio Adam in Essentia sua perfectus erat, tanquam pri¬
mus Homo à Deo creatus, ita Spiritus ejus carnem & vas perlucebat,
illustrabatque: sicuti nunc Lux tenebras ejus illuminabat, ac subigere po¬
terat, ita tenebras praecellere ac superare debebat: quoniam interna, sta¬
bilis, aeterna, & bona in Essentia sua erat; quo exsistente, Adam absque
somno immisso sui simile sponte suâ producere non poterat: persistens
enim in Essentia ejus insomnis, & quoniam ipsum se dividerat, omnes
partes ejus ipsi propriae permansissent, rursusque in unum ad Totum re¬
diissent, quamprimùm libuisset, eo quòd per Spiritum ipsius praedomi¬
nantem subiectum Corpus sibimet dividisset, quae partes intrinsecus &
extrinsecus irradiatae erant, ab Unâ ejus Luce, quae quibusque membris
Essentiam tribuit.
Sed quis quaeret; Quomodo denique cum Adamo comparatum fuisset,
si virus ab Heva non comedisset? Respondetur, Perpetuò ipsi dimican¬
dum fuisset Spiritu vel Luce suâ adversus ejus tenebras, quae primo die
Deus dividebat, ex quibus duobus simul Homo condebatur: uti perhibet
dictum caput, quod explanatur ulteriùs ad finem ejusdem capitis, die
sexto, his verbis; "Et replete terram, & subiicite eam": Cúmque ad extremum
pugnassent,