855
MASSAM SEMINE 115
ses, singultum, vertiginem, epilepsiam,
apoplexiam, dysenteriam, &c. movent,
atque sui contagio inurunt. Suntque
idcirco & alii, qui consimili modo ea¬
dem sanant, aut saltem mitigant, si ra¬
dicem fixiorem habent. Suntque odo¬
res suffocantes, sive perceptibili mate¬
riae adstrictione, suntque & convulsi¬
vi: suntque qui saltem infatuant, ut in
uteri affectibus persaepe occurrit. (21) Vete¬
res enim, suos suffitus in superstitionem
usque coluerunt, quibus hominem velut
in exstasin adigerent, atque inde se exci¬
tatos profecisse rebantur. Cubiculum
enim, vestes, caput, & utensilia, suis infi¬
ciebant odoribus, quo mentem ad sua stu¬
dia proritarent. Quibus cum Satan sua
apocrypha nexuisset, ars suffituum suspe¬
cta primùm, mox dein tota inculta man¬
sit. Odora thymiamata superis placere, in
lege didicerant; Et tenebatur Israelita,
sua quotidie in castris excrementa humo
obtegere, ne Angelum castra nocturna
obire taederet. (22) Memini enim, quendam
gravi dolore stomachi propemodum con¬
tabuisse. Horis nempe quatuor à pastu
plangebat, ejulabat, & contrahebatur,
nisi locum incumbens mensae fortiter
premeret. Credulitate enim deceptus,
cum Paracelso, carcinoma stomachi tum
autumavi incurabile. Locus enim erat,
ubi costae nothae os ventriculi appropin¬
quant. Hunc inquam paucis horis cu¬
ratum vidi, fragranti emplastro, ad pal¬
mae vix latitudinem extento. (23) Quomo¬
do fermentum transmutationum parens
sit, non melius, quam per Pyrotechniam
inveni. Cognovi enim, quoties corpus divi¬
ditur in subtiliores atomos, quam suae substan¬
tiae ferat exigentia, continuo etiam sequi cor¬
poris illius transmutationem, excepto elemen¬
10. Quatenus haustum fermentum, ar¬
ripiens praesatos atomos, eos alieno sui
charactere imbuit, in cujus susceptione
fiunt divisiones partium, quas partium
heterogeneitates, & divisiones, resolu¬
tio materiae consequitur. Hactenus ni¬
mirum Chymia digerit, ac putrefactio¬
nes praemittit, ut accepto fermento par¬
tes dehiscant in minima. Et sic cibi in
stomacho resolvuntur, loci fermento
condito qualitate acidula. In jccinore ve¬
rò, & aliis locis, continuò aliis fermen¬
tis. (24) Sic nempe multo licet pasti saccha¬
ro, mox tamen quandoque acidum evo¬
munt. Nec tamen stomachi fermentum,
ut acidum, est fermentum. Neque enim
ideo acetum, aut ribes, fermentant, licet
acida & austera: sed acidum stomachi,
est proprium specificum ejus medium;
verum etiam in una specie, multam sub¬
it latitudinem. Hic enim olera; legu¬
mina alter, quidam pisces, aut vinum ae¬
grè fert; quia nec digerit. (25) Plurimi non
vescuntur caseo: non quidem quia tar¬
tarus merus, aut merum sal (utrum¬
que alternatim, sic iubet Paracelsus ;)
Sed recens, ponticè acescit, qui facile
in acido stomacho tormina cit. Vetus
vero putrilaginem redolet, quam à mor¬
tuo coagulo, antea in se excrementoso,
habet. Ideo verminescit, putret faci¬
le, quia partem stercorei fermenti, sub
aciditate lactis, occultat, in multis ma¬
nifestatur, atque in gradum surgit. Id¬
eoque multis solo odore displicet. La¬
titudo ergo fermenti acidi, in stoma¬
cho, etsi specifici, provenit; eo quod fa¬
bricantis, & recipientis, variae sint al¬
terationes in agendo. (26) In hoc autem fer¬
mentale acidum ab acetosis differt. Quod
illud, quae penetrat, eâdem etiam vo¬
latilizet operâ. Omnis autem spiritus a¬
cetosus, dissolvendo coagulatur ipse¬
met, iuxta axioma chymicum. Vnius pa¬
nis ab homine, cane, equo, vacca, ove,
ave, pisce, adeoque genere distinctis,
conteritur totidem fermentis specificis,
& acidis. Pueri, passeres ajunt mirabiliter
in gutture acescere, ideoque & voraces
sunt. Contingit namque, exsertam lin¬
guam pueri, passerem arripuisse, & de¬
glutire conatum; quo modo, acidita¬
tem gutturis se gustasse ajunt. Sic nem¬
P 3 pe¬