855
226 PYLORUS
potusve recepit, donec peracta stomachi
digestione chylus, sive cremor factus est.
(1) Tum enim, nec antè, Pylorus sese pandit.
Orificium autem stomachi clauditur, in¬
stante satietate saltem, (si non sat ingeri¬
tur) dum stomachus incipit vacare suo
muneri. Haec sunt, quaecunque hactenus
comperi de pyloro à Scholis tradita. Ego
vero deprehendi magnum sanitatis, &
infirmitatum cardinem, volvi in Pyloro.
(2) Inprimis namque, vidi subindè in febri¬
bus, evomi hodiè indigesta, quae nudius¬
tertius fuere ingesta. Ex opposito verò,
in Coeliaca passione, Pylorus numquam
clauditur, Imò quidam, postquam cibis
opiparè satiati sunt, non desistunt in to¬
tam noctem pergraecari, meiuntque ideò
continuò. Necesse est ergo, Pylorum illo¬
rum, insigniter pervium nedum gutta¬
tim; sed per filum continuum stillare:
nec exspectare ullam coctionis metam:
Mox enim vel ab initio, non adaequatè
clausum fuisse, vel saltem aliquatenus di¬
ductis rugis patere, postquam stomachus
intranti potui non fuit satis. In sanis id
nempè, quando defectus clausurae Pylori
fuit. Sunt alii quoque, quibus Pylorus
pertinacior custos est, vomunt potus post
semi confectos. Vtpote digestiva non ae¬
qui valens assumtis potibus totum, laces¬
sita ejicit. Nimia nempè Pylori obstinatio
est, ubi triduari cibi ejiciuntur. (3) Quae sanè
convincunt, Pylorum nedum lanitorem
esse, sed & moderari digestionem pri¬
mam & evidentissimam: atque adeo som¬
nolentam hac in parte Scholarum incu¬
riam. Et enim ut insufficientiae illarum sa¬
tisdem, dico, claudi inprimis Pylorum
non quidem per musculum, de more ani
aut vesicae: Non enim voluntarii motus
cliens est. Nec denique clauditur per fibras
contractas, instar Crampi, aut torminum.
(4) Fungitur namque suo ianitoris munere, si¬
ne sensu, & molestia. At non alias ac ute¬
rus, à conceptu, circumquaque Pylorus
suum os inferum claudit, proprio Blas
motivo: ita considero utrumque orificium
stomachi claudi. Ita tamen, ut orificium
superum, semel à pastu clausum in bene¬
valente, ad unamquamque boli importuni¬
tatem vel haustus pertinaciam, facile de
integro sese pandat, cum vix queat tolera¬
re, quòd sibi quicquam superne in gula
impendeat. Quanquam in infirmis, & in¬
ediam passis, patefactio ejus, cum dolore,
& magna anxietate, contingat: eo quod in
iisdem, ista orificii clausura ab inordina¬
tione pendeat. Obstinatior itaque & accu¬
ratior est Pylori clausura, quam orificii.
Denique est indubium, motivam utriusque
partis non parere voluntati, adeoque esse
naturalem vel morbosam. (5) Pylorus, reten¬
tivae subesse dicitur in Scholis. At certè
potentiam ostendit absolutam, dum invita
expulsiva, deficiente digestiva, nauseante
attractiva, adeoque pessumdatis aliis, Perti¬
nax Pylorus non raro sit, tam in sui clausu¬
ra (ut supra in febribus evenire dixi) quàm
in apertione (qualiter coeliacis evenit) (6) Et¬
enim vomitus fit, dum clauso Pyloro sese
sursum contrahit, non quidem per corru¬
gationem stomachi sed motu totali stoma¬
chi sursum ad gulam, adeoque Pylorus vo¬
mitum imperat, & retentivae no auscultat.
Cum ergo Pylori potestas non sit aliarum
facultatum pedissequa, nec fibris subiecta:
sed Monarchalis, adeoque fibrae, ipsius nu¬
tui obsecundare debeant. Necesse est, hanc
potestatem absolutam esse vitalem, & ha¬
bere proprium Blas motivum instar uteri,
independens ab arbitrio humano. Idque
tanto potentius, quo duumviratus stoma¬
chi iam in lucem venerit. Et quamquam
Pylorus lassetur saepe à causis externis, &
occasionalibus (à pharmacis puta, venenis,
aut sordibus, attamen Blas est ipsi liberum,
parti insitum sive Archeo ejus. In quo ta¬
men admiror, vim quandam superam, influ¬
entiis astrorum similem. (7) Blas enim Pylori,
quam proxime exprimit Blas arbitrii: si¬
quidem irruente externo concitante, ad
clausuram, vel apertionem, possit nihilo¬
minus pro lubitu, adversum ire, ut quantis¬
per benè valet Pylorus, moveatur ob fines
legi¬