855
382 LATEX HUMOR
dum sit, pręfato libro ex professo, & ad lon¬
gum, sum dimensus. Ante me enim illas
expugnavit, tanquam expilatae hereditatis
reas primis Paracelsus: sed admonitae, re¬
cusarunt sapere velle, etsi titionem perni¬
ciei humanae, ad promtius urendum ad¬
movisse hortatae sint, Atque inprimis sat de¬
monstravi, non esse utramque bilem, ut nec
pituitam in natura; Nunc porro ostendere
decrevi, non sat Scholis esse, nescivisse lati¬
cem ejusque particularem scopum: sed &
penitus errasse in ejusdem constitutione,
utpote quae à propositis laticis terminis
procul recedunt, per lactis similitudinem
deceptae. (7) Quoniam serum nunquam à la¬
cte segregatur nisi post sui lactis corruptio¬
nem, adeoque cadaver comparant latici.
Denique serum, quod non nisi a lactis casea¬
tione fit, & apparet, erat de nativa lactis
constitutione: non item urina aut sudor,
sunt de materia sanguinis. Ergo saltem in
eo fatentur, si quod in cruore extravenato
natat, est serum ejusdemque speciei cum
corpore seroso urinę: ergò iam serum à bile
formaliter distat. Nam quod à re perma¬
nente abesse potest, non est de ejus indole
essentiali. (8) Adeoque planè implicant, esse de
interna sanguinis constitutione, & quiddi¬
tate: itemque non esse de intrinseca con¬
stitutione sanguinis. Ergò absque absurdi¬
tate, laticem in cruore fluctu autem vivo,
non posse jure vocari serum cruoris, mul¬
toque minus bilem felleam, partemque igneam
ejus. (9) Mandarunt itaque Scholae, partem
cruoris quàm serum vocant, sive urinam,
potius separatricis incuria, quam essentiae
inexcusabilis necessitatis ergo remansisse
in cruore. Quippè non rarus cruor extra¬
venatus cernitur absque sero. Ideoque nec se¬
rum, cruore relictum tradunt, quam ob fa¬
ciliorem transitum trans exiguas venarum
hepatis fibras, dilutiorem nempè cruori
consistentiam dando. Ideoque dicunt;
Superatis exilibus istis arundinibus, statim
natura meditata est seri separationem, il¬
ludque deferri jussit in ultimam Lotii the¬
cam. Relinquendo ejus residuum, cruori
consocium; ut facilius quoque penetret
trans exiles venularum extremarum tu¬
bulos. Qua sanè doctrinâ, merè excre¬
mentitia, polluunt digestionum puritatem:
utpote principales Laticis scopos ignora¬
runt, & pueriles usus sero cruoris finxe¬
runt. Ego autem pro basi indubia, fassus
sum semper, naturae Parentem non posse
frustrari conceptis finibus, nec quicquam
lotii, ordinario naturae errore, cruori re¬
liquisse permistum. Denique, quod quic¬
quid liquidi in substantia sanguinis est: id
ipsum non esse de constitutione sanguinis,
nec ejus excrementum: sed esse Laticem,
suis utilem finibus. Nec enini est Latex pars
urinae, ut nec pars sudoris. Nam inprimis
sal sudoris distinctus est suis proprietati¬
bus, à sale urinae. Estque Latex manifesti
adhuc salis expers. Idque non mirum. Quip¬
pè urina, iam fermento stercoreo renum,
quatenus imbuta, etiam ab eodem est
transmutata. (10) Fit enim lotium suis offici¬
nis, suisque completur proprietatibus for¬
malibus, ad suas functiones, atque scopos
utilis. Differt itaque lotium, nedum à su¬
dore: sed & à seipso quantisper nondum
renum fermento, atque stercoris liquidi in¬
testinorum est particeps. Idque sane nec
aliàs, quam stercus coli, à cremore stoma¬
chi differt, vel chylus à cruore. Non inest
ergo pars urinae sanguini, nec alimento
iam depurato commistum est excremen¬
tum actu corruptum, & alterius corrupti¬
vum. Nam iste error esset nimis quotidia¬
nus, & directus: pro cujus aversione, natu¬
ra ubique non segniter ita insudavit, quod
in nullo passim laboret operosius, quàm ut
molesta sibi recrementa proscribat ocissi¬
mè. Siquidem excrementa cuncta, & singu¬
la, iam sunt fermenti stercorei impressione
à seipsis prioribus alienata, ideoque non pos¬
sent non eadem dote ulterius tabefacere,
optima quęque sibi admista. (11) Profecto Latex
in cruore oberrat permistus, non quidem
ut pars cruoris, aut residuum lotij excremen¬
tum: sed ad varios scopus utilis: Ideoque &
Laticem vocavi, sive humorem peculia¬
rem