855
374 ASTHMA
hoc idem praestat pulmonis parenchyma.
Adeoque laticis velut scopus est, quod suo
madore compescat; ne pulmo dehiscat,
siccitate attracti aeris. (22) Abusus est etiam
docere, Laticem initio Corizzae esse cru¬
dum & incoctum, illumque dierum nume¬
ro, per calorem inspissari sub fine digestae
maturitatis. Nam semel expulsus, coqui
non exspectat, ut neque sui coagulationem,
ut concrescat. Nec latex ab initio Coriz¬
zae, sui inspissationem, in vacuo cranio
unquam potuit exspectasse. (23) Ergo laticis
ignorantia multa medendo, somnia in ca¬
tarrhis, & oedematibus, suscitavit. Turgi¬
dis nimirum serò cruribus, fossulam pre¬
mentis digiti retinentibus, & manè eva¬
nescentibus, pituita est putata, nocturna
digestione in cruorem versa. Inscitia ergo
obsequiosi laticis, fabulas putati rheuma¬
tismi peperit. (24) Verùm si semel secum in
computum descendissent, vidissent nem¬
pè serò, crus utrumque 4 fortassis libra¬
rum pondere oedematis gravatum. Quod
si fuisset (ut ajunt) crudior sanguis, pitui¬
tosus: cum non sint crura cloacae pituitae,
à Scholis cognitae: neque ideò ratio, cur
pituita potius in crura decumberet, quàm
alius ex tribus residuis humoribus, vel
quam pituita illa in ventrem, femora,
lumbos, &c. decideret. Profectò propor¬
tionis justa dispensatio exposceret quo¬
tidie 40 fortassis libras, in cruoris non ma¬
turi dispendium, in totum consumi. Saepè
pelves, atque matulae, unicâ nocte salivis
replentur, & stragula cum indusiis, mado¬
re stillant: quae nisi è latice petantur, &
non è massa vividi cruoris, corruunt quae¬
cunque de cibis, digestionibus & sangui¬
ficatione sunt credita. Ipsa nempè Arith¬
metica, & ponderis statera, medicastros
deludunt, in suis pituitae figmentis. Sed
quis nasutus credet unquam, salivam, la¬
crymas, sudores, praeterque lotium co¬
piosum, ex ipsa sanguinis hereditate peti,
absque vitae instantaneo detrimento? prae¬
sertim quod idem chronicos terminos us¬
que perseveret? fingamus enim parvam
coenam, stomachum, ac Pylorum, benè
munere suo functos, (25) salivationem autem
copiosam in anguina feroci, exquisitísque
amygdalorum gutturis inflammationi¬
bus. Certè ista spissior continuaque muc¬
cago non è cerebro defluit, faucium iam
obstructo meatu, multoque minus è sto¬
macho vacuo ascendit, & sub faucium ob¬
stipatione: Itaque linguae & faucibus opi¬
ficium ordinarium salivae esto, cujus ma¬
teria è latice petitur, quem juxta sui fer¬
menti varietatem diversis larvis commutat.
Sunt nempe salivae aqueae, muccidae, sal¬
sae, acidae, amarae, tenacesque, fili instar.
(26) Fuit igitur necessaria quotidiana laticis
copia in venis, promtaque ejus obedien¬
tia ad vocationem Archei: Nam etsi nu¬
triendo latex sit ineptus, suis tamen usibus
accommodus est. Poterant nempe cibi in
succum redigi (quod mures & cicadae do¬
cent) citra potum, nisi & latice ad majora
obsequia opus fuisset. (27) Est ergo sitis, praeco
deficientis Laticis, non autem cruoris e¬
gestas (ut alioqui mandant Scholae) febri¬
entium quoque sitis, à sumto potu perse¬
verans, laticem alieno contagio ineptum
ad sua munia factum, denunciat. (28) Siqui¬
dem quoties amaror, salsedo, nidorvè sa¬
livam inficit, stomachus apepsia fatiga¬
tur, & lingua (indolens alioquin, & nil
mali in se habens) ariditate finditur: si¬
gnificatur latex non transire ad venas, de¬
bito instructus viatico: quia in ipso sto¬
machi hospitio, ejusve viciniis, ineptus
evasit, pro suo munere. Non est ergo lin¬
guae ariditas, crustataque ejus sordes, in
febribus, effectus, sive indicium exhala¬
tionis, è stomacho (etiam potum non co¬
quente) sursum delatae: sed est defectus
laticis deturpati, vel egestate penuriosi.
(29) Non satis est laticem ejusque usus aliquot,
& officia dixisse, per necessitatum distri¬
butionem: Juvat & sua detegere itinera,
& exorbitationes commemorasse. Lex
enim & necessitas usuum totidem quoque
peccata invexere, si non quoque utrimque
bina. Cum enim latex non sit de substan¬
tia