855
ANTIQUITUS PUTATUS. 385
semine, externi nil contineri queat, quin
eò ipso foecunditatem prolificationis
amittat: certum esto, nil catarrhosi in
semine permanere, nullique materiae ho¬
stili ibi locum esse. Ratum est ergo, in
semine, nil praeter characterem sigillum¬
ve rerum in constituto agendarum re¬
manere: illudque sigillum ne quidem
esse tanti, ut fertilitatem seminis excutiat,
si inde morbus hereditarius in filio aut
nepote resurgere debeat. Denique, nec
potest istud sigillum in semine foetum
monstrosa deformatione foedare, quan¬
quam alii seminum characteres, pro in¬
dole sua, semen figurent. Quocirca, & si
Podagrae sigillum revera insit semini, dor¬
mit tamen, silet, latitatque, in decursu
figurationis, ac tantisper, dum tandem na¬
cta materiae maturitatisque opportunitate
sese explicet. (8) Est ergo Podagrae character
in semine, tanquam vita prima, cum de¬
terminatione silentii, ut dormiat usque in
paroxysmum primum, velut hirundo tota
hyeme. Virtus ergò formativa in semine,
nondum defectum suum sentit: ob cri¬
men materialis indispositionis. Character
siquidem in semine, non natus est gene¬
rare suam Podagram, ante sui maturita¬
tem, quae characteris maturitas subinde
non nisi in nepote explicatur. (9) Equidem li¬
cet arcta sint humani seminis cum semine
Podagrae connubia, ut velut indissolubi¬
lem unitatem inposterum spondeant: at¬
tamen certum est, morbos non radici spe¬
cici adhaerere, nisi cui à conditione creati
insunt, (ut Epilepsia Alci, hirundini¬
que) sed duntaxat initiis individuali¬
bus, quibus velut per accidens alligan¬
tur. Ideò si catarthosi nil, in semine Po¬
dagrico, actu insit: ergò neque etiam in
Podagra indè oriunda. (10) Cum effectus
proprit suis semper causis respectum re¬
ferre debeant. Denique si Podagra he¬
reditaria careat catarrho; ergò etiam
quaelibet alia. Cum unius rei in specie
semper sint eadem specifica constituti¬
va initia. Porrò si labefactans character
ille podagricus tam insigniter domesti¬
cus sit semini, tam intimè ipsi socialis,
tam patienter suspensus dormiens, tot¬
que annorum circuitibus ac tempesta¬
tùm procellis incluibilis, omninò neces¬
sum censui, eundem spiritui vitali copu¬
lari. (11) Unde primum liquet, frustraneas
cruoris & fictorum humorum putatas
subductiones, ut praecautioni Podagrae
eatur obviam: Quippe, non est cruori
character Podagrae ille commistus, at
benè moderatori partium solidarum.
Mutatur nimirum multoties cruor, to¬
taque alimenti supellex, ante Podagrae
haereditariae venturum adventum. Pari¬
ter indè consequens est, si Podagrae Cha¬
racter, vel cum parentum semine trans¬
latus, in foetum, vel per inordinatas vi¬
tae procellas adeptus, sit causa conne¬
xa, & efficiens Podagrae, adeoque sit is
vera Podagra formalis: fabulosum es¬
se, quicquid de Catarrhis guttisque com¬
mentum est. Dato namque absurdo,
quod Catarrhus depluens, faceret ac¬
cessum Podagrae; saltem quicquid te¬
lorum in hunc morbum est retortum:
id totum ad effectus productum, po¬
sterius, sive fructum, directum est. (12) Nil
autem ad causae succisionem. Atqui cum
causae verae in Podagra, Scholis sue¬
rint ignotae, stabuntque ignotae, quan¬
tisper deliria humorum praevaluerint:
necesse est, infaustas ac crudeles me¬
delas hactenus in non visum scopum de¬
libutas. In digito namque non est Po¬
dagra: at duntaxat pomum, sive fru¬
ctus radicis. (13) Ideoque etsi digitum ab¬
scideris, non proinde Podagram sana¬
veris. Hinc enim duo sequuntur. Prius
quod Podagra immediatè consistat in
spiritu vitae, neque ideò fructum Poda¬
grae esse Podagram, sive radicem ejus.
Alterum, quod Podagra non defluat ma¬
terialiter, sive (ut volunt) humore te¬
nus, Catarrho pons ad iuncturas. Qua¬
propter si progressum Podagrae, in fieri
esse, explicuero, arbitror, ab ingeniis
libe¬
Ddd 3