DE
FLATIBUS.
419
ordinarium
nempe
idcircò,
&
naturale.
Cumque
fiat
plurimis
&
multa
fame
op¬
pressis;
conclusi
mecum,
quod
ille
flatus
insipidus,
nasceretur
ex
ipsomet
benè
dis¬
posito
alimento
immediato
illius
inte¬
stini.
Alioquin
enim
impossibile
foret,
in
coeliacis,
aliísque
ventris
dissolutionibus,
tam
repentinas
celeresque
fieri
excretio¬
nes,
si
Ileon,
in
sui
vacuitate
clausum,
con¬
cidensque
continuitate
flatus
naturalis,
quodammodo
non
hiaret
perpetuo.
Id
in
quam
Scholae
indagarunt
nunquam.
Qui¬
bus
&
ego
majores
anxietates
addam,
nisi
nempe
Ileon
semper,
naturaliter,
&
me¬
diocriter
vento
turgeat.
(38)
Videbantur
enim
alioquin
inprimis
aliquarum
fibrarum
in
intestinis
opere
frustraneae,
si
continuo
flatu
Ileon
mediocriter
non
tumeat.
Puer
enim,
qui
herniam
monstrosam
in
umbili¬
co
patiebatur
(tenui
namque
velut
epider¬
mide,
umbilicus
totus
pellucidus
erat,
ad
sequipalmae
extensionem)
hic
enim
mon¬
strosus
planè
puer,
quoties
tormina
patie¬
batur,
nobis
Ilei
procellam
spectandam
dabat.
Adeo
ut
intestinum
istud,
tanquam
sibi
obambulando,
ebulliisset,
contorque
ri,
&
convelli
videbatur.
Idque
maximè,
quoties
nova
tormina
infestarent.
Quae
cum
sub
doloribus
sic
se
haberent,
volum
etiam
subter
sanitatem
contemplari,
qua¬
lis
esset
intestinorum
oeconomia.
Atque
tum
observavi
alium
successivum
planè
motum,
quo
se
intestina
exercebant.
Nam
quoties
aliquid
supernè
ad
anum
trans¬
mittebatur
(erat
autem
in
consistentia
li¬
quidioris
syrupi
&
obscurè
flavum)
inte¬
stinum,
suis
se
transversis
fibris
contraxit,
tanquam
penitus
isthac
clauderetur,
atque
excrementum
infra
se
depelleret:
fiebat
enim
hoc,
successiva
fibrarum
transversa¬
rum
contractura,
non
secus
atque
fidicen¬
digitum
post
digitum
aperit,
&
priorem
laxat.
Vsque
adeo
propellebat
quidem
excrementum
simul
cum
flatu,
sed
hic
re¬
trocedebat
illico
ad
pristinum
locum.
In¬
genti
sanè
admiratione
dignum,
Dei
pro¬
videntia,
partes
intus
non
feriari,
sed
sic
sine
sensu
&
indesinenter
operari,
etiam
dormientibus
nobis.
Spectavi
denique,
quod
quantisper
puer
dextero
incumbe¬
ret
lateri,
fibrae
transversae,
in
intestino
su¬
pino
ejusdem
lateris
sese
comprimerent,
ut
excrementum
pellerent
sursum,
in
par¬
tem
pronam:
attamen,
tum
nequicquam
laborantibus,
aut
compressis
villis
declivis
intestini.
Vidi
itaque
flatum
non
continuò
propelli
per
Ileon,
ad
anum,
cum
excre¬
mentis:
sed
retrorsum
resilire,
&
retroce¬
dere
ad
partes
Ilei,
mox
à
seclusione
excre¬
menti
reapertas.
Vndè
conicci,
naturalem
atque
utilem
esse
ejusmodi
flatum,
minime¬
que
onerosum.
Est
namque
exactissima
i¬
lei
isthaec
sui
clausura,
prius
quam
tenue,
labileque
sursum
propelli
queat.
(39)
Quo
viso,
mox
collegi,
primum
quod
in
coeliaca
pas¬
sione,
nedum
erret
digestiva,
propter
cor¬
ruptelam
labentis
fermenti;
sed
&
retenti¬
va
Pylori:
ac
praeterea,
propulsivam
inte¬
stinorum
tum
symptomatico
errore,
fure¬
re.
Deinde,
quod
flatus
aliqualis
sit
Ileo
naturalis,
à
proprio
alimento
spermatico
excitatus;
adeoque
à
sexta
digestione
il¬
lius
intestini
oriundus,
sinè
foetore,
acri¬
monia,
&
molestia.
Atque
adeo
sese
dirigit
in
mediocritatem
quanti.
(40)
Quic¬
quid
autem
hujus
flatus,
ut
superfluum,
quantitatem
superat;
mox
foras
expelli¬
tur.
Vitium
itaque
in
quanto,
spontè
prodit,
&
facile
proscribitur.
Ex
super¬
fluo
quidem
est:
sed
tamen
nec
dolet,
nec
mordet.
(41)
At
si
ex
cibis
vitiatis
in
se,
vel
vi¬
tiato
fermento,
inter
digerendum
imbutis,
flatus
suscitentur,
dolent
sui
acrimonia
&
exotica
impressione,
ast
longè
poten¬
tius,
si
intestina
convellantur,
praecipuè
u¬
bi
mucilago
tenax,
vitiato
fermento
imbu¬
ta,
torminum
mater,
pertinaciter
uspiam
adhaeserit:
ad
cujus
nimirum
(frustraneam
plerumque)
propulsionem
intestina
sese
comprimunt,
convellunt,
&
corrugant.
(42)
Vo¬
co
autem
contracturam,
immanium
tor¬
minum
genitricem,
quoties
intestinum
non
quidem
in
transversum,
aut
obli¬
quum
circuli;
sed
prorsus
in
longitu¬
dinem
sui:
potissimum,
quod
contractu¬
rae
per
transversas
&
obliquas
fibras
sint