855
IGNOTUS HYDROPS 517
contentae sunt scholae. Eia ad examen me¬
cùm. Omnis liquor ab intestinis assugitur
(id enim absque controversia dono lu¬
bens) rapiturque in venas mezenterii,
tam is scilicet, qui in cruorem destinatur,
quàm qui quomodolibet excrementis
quandoque deputatur. Deinde verò, non
est ulla via venarum mezenterii, nisi ad ve¬
nam portae, quae se in hepar insinuat. Er¬
go materia, ex qua hydrops usque in he¬
par fertur, non secus atque omnes fibrae
radicum tandem desinunt in truncum i¬
psum, qui radix dicitur. Sed qui sunt ca¬
nales, quibus hepar materiam sive aquam
hydropis, tanquam per manum deferat ad
spatium abdominis? Si sunt venae illae so¬
briae, quibus membrana illa abdominis,
aut Peritonaei nutritur. Cur saltem he¬
par, has potiùs venas delegit, haecque lo¬
ca affligit, cum longè commodius eius
modi superfluam aquam, antequam jecur
sua importunitate ac pondere gravetur,
per haemorrhoides abigeret? quippe qua¬
sublevandis oneribus nuncupatae viden¬
tur. Interim certum est, laticem, sive ma¬
teriam hydropis, natare in venis, quae in¬
fra iecur sunt, cum non ritè secernatur
tum per lotium. (26) Saltem utut sumatur,
non valet hepar ad abdomen, iam in im¬
mensam molem atque duritiem tensum
(propter aquae cumulum) vel unicam
guttulam ampliùs superaddere, quin a¬
pertis illarum venarum osculis, velut dif¬
fracta cataracta, aqua hydropica toto ex
abdomine retrocederet, regurgitaretque
in hepar. Nam inprimis oscula venarum,
desinentium in abdominis membranam
non habent appositas singula valvas, in¬
star pilarum ventosarum, insufflatum ven¬
tum, ac laticem, intus cohibentes. Deinde,
si ejusmodi valvas haberent, iecur saltem
caret vi expulsiva tanti roboris, quin po¬
tius ipsum iecur, & venarum canales, ci¬
tius dehiscerent, creparentque, quàm quod
contentam aquam superaddant abdomini
hydropico, in immensam duritiem tento.
Denique si quae ejusmodi venae ad hydro¬
pis carcerem desinunt, pro sui nutritione,
saltem sunt filiae, venae cayae. Adeoque
omnis hydor esset in jecore, & vena cava
antequam in abdomine, essentque in im¬
mensam duritiem turgida viscera. Imò
omnis cruor hydropicus, nil nisi mera
aqua esset. Quod falsum est. Mihique ul¬
tro concedent scholae, quod aqua hydro¬
pica per renes esset emuncta, prius quam
ad abdomen veniret; nisi vitium atque
peccatum potius esset Renum, quàm he¬
patis. Etenim sanguificatio est iecoris;
separatio autem laticis à cruore, prior est,
& alterius opificis, quàm hepatis. Inest
quippe ab initio latex cibis ac potibus,
separaturque essentialiter per fel, dum sa¬
lis alicujus naturam assumit, mutatque
aciditatem suam in salsedinem, perma¬
netque localiter permistus cruori, donec
lotii ultimum nactus supplementum, a
renibus attractus, expellatur. Sunt ergo
Renes moderatores laticis, ut iecur cruo¬
ris. (27) Dein aqua hydropica latex est, non
item adhuc urina; cujus fermentum cum
sit stercoreum, & à Renibus imprimatur,
latex ille nondum urina est. Expulsio
igitur laticis in abdomen, potius est offi¬
cium Renum, quàm hepatis. Ideoque Re¬
nes velut postliminio resipiscentes, non
rarò quoque depositam in abdomine a¬
quam repetiverunt, & sanitatem ab Hy¬
drope sponte reddiderunt. Tum quoque
non oblaeditur in Hydrope sanguificatio,
nec arescunt hydropici, penuria cruoris,
quantum laticis copia suffocantur. Sin
autem in hydrope cruor non abundet,
non fit tamen id, quod ijecur cruoris fabri¬
cam deneget: sed quia exotico fure, etiam
cruor minuatur. Imò, nec iecur à se fa¬
ctum cruorem vitiat: cum sint oppositae,
& incompatibiles actiones, sanguificatio,
& cruoris destructio. (28) Ren enim aquae do¬
minium suscepit; adeo ut deficiente po¬
tu, cruorem vitiet, & in urinam transmu¬
tet: Quibus ignoratis, infaustae cesserunt
medelae iecori intemperato. Quid enim
stolidius dictum est unquam, quam quia
hepar
Vuu 3