855
ADITUS PRAECLUSUS AD CONDUM VISCERUM. 557
belluarum referunt sapores alimoniae,
quae ipsas saginarunt. At sanè, dum in
oeconomiam vitalem transeunt, tametsi
gustus prioris vestigia retineant: adeóque
sanitatis quaedam testimonia contineant;
sunt tamen tam segnia horum auxilia, ad
eradicandum productum aliquod mor¬
bosum; quod diuturni lentique morbi,
jamdudum, irritam hujusmodi remedio¬
rum jactantiam patefecerint, imò & spem¬
sustulerint. (4) Sola autem purgativa maxi¬
mopere fefellerunt, falluntque tam Me¬
dentes, quàm incautos Medicatos hacte¬
nus, quia caeteris auxiliis subtilius impo¬
suerunt. Etenim ut sunt de venenorum
prosapia, (quod lib. de febribus ex instituto
ostendi) confusionem statim circa primas
radices, digestionisque matres, suscitant:
atque adeo, quicquid pridie est assum¬
tum, vel aliàs etiam ritè subactum, id so¬
lutiva statim quoque corruptionis cha¬
ractere contaminant, totumque foras con¬
festim propellitur, attracto crudiore cruo¬
re, è Mesenterio, in vicem ejecti liquoris
contaminati. Quod nimirum, ibidem con¬
festim pariter corrumpitur, donec virus
solutivorum agendo saturatum & extin¬
ctum sit. Putatum est hactenus, quòd hoc
putidum liquamen cruoris & carnium,
esset ipsa morborum materia. Sive, pro¬
cul per solutiva evocatum liquorem, iam
cadaverosum ac foetidum, esse humorem
unum de quatuor, prae aliis selectum, ac
magneticè attractum. Potentissimè idcir¬
co naec perversa doctrina hucusque mor¬
tales decepit: (5) eò quod effectum aliquem
solutiva sponderent, & exhiberent, evani¬
dum licet plerumque, ac subinde trucu¬
lentum; non tamen sanitatis authorem,
nisi quandoque per accidens, natura suam
sarc inam, primo limine detentam, unà ex¬
cidere permiserit. Qui effectus per acci¬
dens, etsi rarus, tamen nomen fumosum
solutivis dedit purgationis, fecitque jus,
solutiva, tanquam asylum implorandi,
eorumque opem impendendi, interim in¬
tacti mansere morborum plurimi, & atro¬
ciores. (6) Nam quotquot sua sponte non de¬
currunt statim ad terminum, habiti sunt
incurabiles, & solutivorum spectata vana
tyrannide, quiescere sunt iussi. Interim
quotquot remedia conabantur insigni tru¬
culentia naturam in sui lubitum cogere,
extemplo sensere vitae nostrae resisten¬
tiam, atque eo ipso noxia: quia vitae in¬
sidiantur, dum cruorem in virus cadave¬
rosum mutant. Nocua inquam evasere, &
periculosa auxilia. Nam si veneni, aut
graduum tyrannidis suspecta erant: sta¬
tim ut assumta, rejiciebantur tanquam in¬
famia, eo quod insignem perturbationis,
confusionis, & lipothymiae procellam, nil¬
que praeter comminatam turbulentiam
aut stragem excitare visa. (7) Sola autem at¬
que unica, majora Arcana, quibus vis na¬
turae dotalis supernè est instillata, vel pu¬
ritatis atque subtilitatis encomio glorio¬
sa, omnem morborum tyrannidem ex ae¬
quo supplantarunt, uno restaurantis vitae
compendio, in universalem sic medici¬
nam surrexere. Dixi alibi, omne distilla¬
tum esse novam creaturam, per ignem
productam: adeoque non ex primo sui
concreti instituto. Perinde ut ignis est
res quaedam pro artificiis facta, naturalis
tamen: ita quicquid per ignem prodit, et¬
si sit naturale; tamen profluit è principio
naturae obliquo, seminalia initia detor¬
quente, ad ignis lubitum. (8) Hinc quicquid
per ignem conficitur, vitam primam, me¬
diam, atque ultimam simul acquirit, li¬
quanturque simul iunctim. Quatenus u¬
nicum seminale principium, quod in ma¬
teriam confluxit, variis terminis antea
subiectum, ac distinctum, per ignem co¬
adunatur, simulque inde fit nova creatu¬
ra, surgens quidem ab initiis, concreto in
exsistentibus: attamen sic ista initia se¬
minalia per ignem alterantur, quod qua¬
dam colliquatione ens novum inde sus¬
citetur, & tres vitae proprietates unà
consurgant. Quapropter etiam cuncta di¬
stillata à corruptione sunt immunia: quae
alioquin in vitarum trium suscepta succes¬
sione,
Bbbb 3