855
575
IN VERBIS, HERBIS ET LAPIDIBUS EST
MAGNA VIRTUS.
LOcus est in Sacris, qui Lapi¬
des pro corporibus minera¬
libus sumit. Verba quidem,
quatenus mandantia ex po¬
testate supernaturali, impe¬
rant creaturis; quae quia subsunt, etiam
parent. Virtus dein herbarum, est phar¬
macorum, non autem comprehendit cibos
herbaceos. Est itaque plantarum vis medi¬
ca, simplex quidem: at plurimùm excel¬
lens, ita ut plerumque in gradum virulen¬
tiae ascendat, quia amplitudinem nostrae
naturae superat; ideóque & infesta nobis.
Etenim olera, legumina, cerealiaque debent
prorsus subigi, & resolvi in stomacho, id
est, sede animae, in quam dum infractis vi¬
ribus incidunt, eandem quoque recenti
sua hospitalitate, legibus comprimunt. Sic
nempe ipsa sedes circa rudia adhuc simpli¬
cia laborat, ac operando tolerat vegetabi¬
lium hospitatorum cruditates, noxas, &
molestias. Hactenus namque quidcunque
non ritè subigitur in stomacho, post pręfa¬
tas sui molestias, foras per intestina man¬
datur, ut excrementum inutile & nocuum.
Quamobrem plantae atrociores, dum non
spondent alimentum, nec directè in cibos
trahuntur, si non nocuerint notabiliter, sal¬
tem totaliter sequestrantur, ac foras cum
labore & angustiis pelluntur. Quod hac¬
tenus patuit in quartana, notabiliter, quae
medentum pollicitam opem ac spem me¬
dicaminum irrisit. Nam etsi materia occa¬
sionalis quartanae, tantum circa Splenem,
ac in viciniis stomachi, hęreat: nondum ta¬
men pharmaca vegetantium, ad quartanae
limen pervenere. Interim robustiora, cum
gradus supra vires naturae nostrae sortita
sint, plerumque ob id spernuntur, aut ca¬
strantur: adeoque per media correctiva pla¬
nè alienantur atque degenerant, & sic in
peregrinam transeunt familiam. Incassum
quoque plerique tentarunt separare pote¬
states virulentas ab appropriatis, subter il¬
las latentibus. Vt ut hodiè assuetum est,
sunt pharmaca ejusmodi robustiora hor¬
rida, molesta, nec admittuntur in peni¬
tiora nostri. Quia adoriuntur & labefa¬
ctant vitales vires, atque omnifariam an¬
xietates comites adducunt. Nam quan¬
tumvis non nobis in alimenta abeant, nec
admittantur penitiùs, quàm ipsum limen¬
intrare: solo tamen attactu, nudoque sui
transitu, imò & velut surdo aspectus in¬
quinamento Archeum alterant, huncque
in sui clientelam subiiciunt, & abripiunt,
Haec est causa, cur vegetabilium remedia
robustiora, plerumque atrocitatis & viru¬
lentiae, suspecta sint. Quae adhuc longè
dilucidiùs spectantur, in mineralibus ar¬
canis, altioribusque pharmacis. Quippe
quae nulla sui commistione: sed solo vel¬
ut aspectu, peragunt munia sua, & sco¬
pos dotium suarum assequuntur. Sic nam¬
que matres intingunt laneum frustum
commisturae argenti vivi, idque intra zo¬
nam vestium consarciunt: scientes ni¬
mirum, etsi argentum vivum non effumet
quicquam extra se (est namque tam ho¬
mogeneum, quod non sit divisibile in par¬
tem heterogeneam, ac à se dissimilarem)
per totum tamen corpus impedire pedi¬
culorum praesentiam & generationem.
Descripsi etiam ....... quomodo
argentum vivum vulgare reducatur in
offam niveam, si ab illo spiritus vitrioli
distilletur. Qui nimirum supra Mercuri¬
um coagulatur, & in alumen transmu¬
tatur: ablutione verò separabile ab ar¬
gento vivo. Quod nempe fit pulvis fla¬
vus, qui facilè redit in pristinum, sibi¬
que aequiponderans argentum vivum.
Sic nimirum totus spiritus vitrioli, in
se acidissimus, nudo attactu mercurii,
& absque ulla amborum commistura ra¬
dicali, vertitur in salem aluminosum.
Idque