855
BUTLER 587
ritates. Quapropter de Synarthrosi, pa¬
ce, quiete, ac docilitate Archei, principa¬
liter contemplando, primùm per histo¬
riolas aliquot me explicabo. Hybernus
quidam Butler nomine, magnus olim
apud Iacobum Regem Angliae, detentus
in carcere Castri Vilvordiae, misertusque
cujusdam Baillii, monachi Franciscani,
celeberrimi concionatoris Gallobritanni,
etiam incarcerati, formidandum Erysi¬
pelas, in brachio habentis, quodam ve¬
spere, cùm penè desperaret aeger, in coch¬
leari lactis amygdalini, intinxit celeriter
quendam lapillum, statimque inde retra¬
xit. Dixit autem custodi carceris. Porri¬
ge isti monacho hanc sorbitionem, &
quantumcunque inde coeperit, saltem
infra horulam sanus erit. Quod etiam sic
evenit, cum summa custodis admiratio¬
ne, aegroque inscio, unde sibi tam repen¬
tina sanitas alluxisset, cum se ignora¬
ret aliquid assumsisse. Brachium nam¬
que ejus sinistrum, immensè antea tu¬
midum, concidit, sicut statim ab altero
vix discerneretur. Sequenti manè, à
Magnatibus rogatus, Vilvordiam veni,
ut testis actorum sui. Contraxi itaque
cum Butlero amicitiam, Vidi dein sta¬
tim vetulam, lotricem, ab annis sede¬
cim, aut circiter, intolerabili hemicra¬
nia laborantem, statim etiam curatam,
me praesente. Nimirum eundem lapil¬
lum obiter intinxit cochleari, olei oli¬
varum, atque lapillum statim abstersit
lambendo, atque in thecam thoracis re¬
posuit. Istud autem cochleare olei, in¬
fudit in lagenulam olei. Cujus unicam
guttam jussit inungi capiti praesatae anus.
Quae inde confestim sanata est, ac sana
remansit in annos aliquot, quot attestor.
Stupui, quasi alter Mydas factus. At il¬
le me obridens dixit: Charissime, nisi eò
devenias, quod unico remedio queas
curare quemlibet morbum, manebis in
tyrocinio, utcunque senex evaseris. Ad¬
stibulabat facilè, quia de Arcanis Para¬
celsi, iam id visu ac spe certior factus,
didiceram. At novum sanandi illum
modum fatebar lubenti animo, mihi
insolitum, & incognitum. Dixi itaque,
quod princeps iuvenis, aulae nostrae, vi¬
ce comes Gandensis, frater principis d'
Epifuoy, de domo molum, totus ita po¬
dagra decumberet. Quod deinceps ja¬
ceret unico tantum latere, multisque no¬
dis miser, ac deformis. Ille itaque dexte¬
ram meam apprehendens, dixit, Vin' sa¬
nem istum iuvenem. Sanabo in gra¬
tiam tui. Ast ego. Est enim ejus perti¬
naciae, quod malit mori, quàm pharma¬
cum vel unicum bibere. Esto, inquit
Butlerus, neque enim aliud exigo, quam
quod lapillum quem vides, singulo ma¬
ne, attingat apice linguae. Post tres nam¬
que inde septimanas, proprio lotio, do¬
lentes, indolentesque nodos lavet quo¬
tidie, & videbis ipsum mox deinde sa¬
natum atque incolumem ambulantem.
Vade & gaudens nuncia illi, quod dixi.
Laetus itaque Bruxellam redeo, atque
nuncio quae dixerat Butlerus. Dynasta
verò respondit. Eia dic Butlero, si me
restituat, ut dixisti, dabo illi quantum
poscet. Pete pretium, ac lubens depo¬
sitatum sequestrabo in sui securitatem.
Cumque id Butlero sequenti die denun¬
ciarem, excanduit, dixitque: Insanus &
miser ille princeps. Ideoque nec unquam
illum iuvero. Nec etenim suae pecuniae
sum indigus, nec illi cedo, aut inferior
sum. Imo nec unquam potui inducere il¬
lum, ut praestaret quae antea fuerat polli¬
citus. Quapropter coepi dubitare, ne prae¬
cedentia, quae videram velut somnia es¬
sent. Contigit interim, quod amicus,
fornacis vitriariae Antuerpiae praefectus
atque herus, valde obesus, à Butlero obno¬
xiè petiverit liberari à molestia pinoue¬
dinis, cui Butlerus obtulit frustulum illius
lapilli, ut lingeret semel, sive celeriter at¬
tingeret apice linguae singulo mane. Et
infra tres hebdomadas, vidi thoraces
eius
Ffff 2