855
594
pro magnis. Consideravi itaque, quod in
metallicis corporibus caedem vires gem¬
marum, familiarius confabulentur nobis.
cum. Picus enim ad uxorem aliquot li¬
bris rimatur, cur pretium tantum sit auro,
etiam iubente atque aestimante Domino?
At nequivit suam denotare quaestionem.
Certum est enim atque indubium septem
metallis, nomina planetarum indita, qui¬
bus vires coelestes tam luculenter colla¬
tas credamus. At saltem totius globi ter¬
restris sumen sumto: ideoque & rerumi¬
pretio, & contrectationum desideria, at¬
que praemia. Sed Pater pauperum, non
Solem & Lunam, aurum inquam & ar¬
gentum, in usus morborum disposuit
pauperibus, pro quibus tamen eminenter
sollicitus fuit, ideoque aurum & argen¬
tum tam firmiter clausit, quod omnem
plerumque illudant artificum operam:
adeo ut quando maximè pandita putan¬
tur, nil quicquam de pristinis obicibus
remiserint. Argentum autem etsi videa¬
tur quoddam tremulum, adeoque & hac¬
tenus pervium, nil attamen in tota natu¬
rae serie, aequè est conclusum, pro ut alibi¬
longo syrmate, in servos fugitivos nostros
demonstravi. Vix ergo centesimo millesi¬
mus Artificum (nedum servorum labo¬
rantium) potitur Arcanis è Sole, Luna,
atque Mercurio parabilibus. Sunt ergo
praeterea quatuor metalla, quae facilius
ductui, & optatui Artificum parent. Adeo
ut. non frustra Paracelsus glorietur, solo
plumbo, fortè ducentas morborum clas¬
ses superari posse. Nihilque aequè victo¬
riosè in humidum radicale agere, atque
primum ens cupri, vel ad vitam longam
sulfure vitrioli esse benignius, utpoter
quod idcirco Sulfur Philosophorum in¬
digetat. Mars demum quanquam pretio
vilissimus, numerosaque prole spretus,
non postremus tamen pugnaci natura à
Paracelso reputatur. Profectò, metallica
corpora, iuxta suos Mercurios clausa sunt
sigillo anaticae homogeneitatis aequali¬
ter: Sed sulfura illorum nequaquam no¬
bis indignata, colloquia praebent, modò
familiaria reddantur. Porrò circa lapil¬
lum Butleri diu, anxiéque ita meditatus
sum, quod nil secus, sub somnio cogita¬
rem. Saepè namque videbam iuvenes Chy¬
miae insudantes, qui trochiscos effunde¬
rent candentes lapillo Butleri similes.
Quapropter dudum deinceps tentavi il¬
lius fabricam: ac tandem quanquam intus
mihi aliquid adstrueret, esse indubiè eun¬
dem, quem videram lapillum penes But¬
lerum: attamen non successit pro voto ne¬
gotium. Ac tandem cognovi meos erro¬
res processisse ex solito & antiquo Schola¬
rum errore. Nam quotcunque hactenus
mederi per causae occasionalis ablationem
intenderunt, hi consequenter atque neces¬
sariò opus habuerunt certa mora, ac reme¬
dii quantitate, qua scilicet superioritatem
acquirerent. Ast qui deinceps, sola restau¬
ratione, & alteritatis Archei restitutione,
morbum conculcare intendent, fermen¬
tum scilicet placabile inducere contenden¬
tes: hi sanè spreta quantitate remedii, so¬
loque fermentalis odoris attactu scopum
attingent. Itaque adhuc seductus antiquo
errore, essentiae morbificae nescio, crede¬
bam quod magnus morbus quilibet, non
nisi magna remedii quantitate, longaque
medendi mora profligandus esset. Magni¬
tudinem remedii scilicet, non quidem ex
potestate dotali; sed ex mera, solaque quan¬
titatis abundantia dimetiens. Pro more
Scholarum namque ex artificialibus exem¬
pla deducens, etiam erravi cum earundem
doctrina. Seductus putavi enim, sicut duo
equi fortius trahunt unico, potentiusque
alit panis integer quam ejus mica, putavi¬
similiter, pro remedio restaurativo Ar¬
chei requiri unciarum & drachmarum
quantitatem, quae viribus ac pondere,
morborum producta superaret. Nondum
scilicet deposueram contractam antiqui
erroris labem, qua metiuntur morbi dum¬
taxat ex causa occasionali, ejusque ponde¬
re: non autem ex vero morborum effici¬
ente. Nondum enim adhuc sat confirma¬
tus,