DE
INJECTIBUS
598
suis
characteribus
sive
literis,
simul
cum
anguilla,
suis
secundinis
obvoluta.
Est
au¬
tem
naturae
impossibile
pulveratum
in
nobis
metallum
liquescere;
pristina
figu¬
ra,
tantoque
mensium
intervallo,
in
inte¬
stinis
detineri,
anguillam
cum
suis
invo¬
lucris
toties
conteri,
&
à
morte
resurgere.
Frustaque
ligni,
&
corii,
toties
commi¬
nui,
iterumque
restitui
in
pristinum.
Bru¬
xellae
enim
vidi
anno
1599,
quod
bos
sumtis
tribus
herbis,
evomuerit
draco¬
nem,
cauda
anguillari,
corpore
coreaceo,
capite
serpentino,
perdice
non
minorem.
Nescitur
modus,
quo
id
natura
faceret.
Aequè
nescitur
modus,
quo
id
Satanas
fa¬
ceret.
Lucrantur
ergo
nihil,
qui
opus
naturae
in
diabolum
referunt.
An
verò
peccent,
viderint
alii.
Pigritiae
saltem
enim
immensae
inventum
fuit,
omnia
in
diabolum
retulissè
quae
non
capimus.
In¬
venio
equidem,
naturae
contiguam
di¬
mensionum
penetrationem:
licet
non
or¬
dinariam.
Nec
velim
diabolum
invoca¬
tum,
ut
nostris
satisfaciat
quaestionibus,
per
temerariam
potestatum
attributio¬
nem.
(7)
Est
historia
rustici
Poloni,
nuper
à
filio
D.
Ericii
Puteani
visa.
Agrestis
ho¬
mo
tentaverat
sibi
anguinam
in
gutture
aperire,
brevi
cultro,
quem
incantus
de¬
glutivit,
eundemque
tandem
dextro
ab¬
dominis
latere,
cum
multo
pure,
postque
multas
anxietates
reddidit,
&
incolumis
supervixit.
Item
Vilvordiae
anno
1636,
rusticus
mihi
notus,
volens
saginare
vac¬
cam,
illi
quotidie
poculum
dedit,
cui
in¬
coxerat
olera
cum
furfuribus.
Tandem
emaciatur
indies
magis,
coepitque
dexte¬
ro
crure
claudicare:
caesa
vacca,
inventus
est
brevis
culter
uxoris
suae,
in
capulum
buxeum
retortus,
inter
costas
&
homo¬
platam
abditus:
rustica
enim,
conciden¬
do
rapa,
cultrum
inter
olera
relique
rat,
eumque
vacea
bibendo
deglutive¬
rat.
Item
Ambrosius
Paraeus
refert,
de
quodam,
quem
latrones
coegerant
de¬
glutire
cultrum,
quem
dein
sospes
red¬
didit,
per
apostema
lateris.
Alex.
Bene
dictus,
alterius
meminit,
cui
sagitta
in
dorsum
penetraverat,
cujus
uncum
dein,
latitudinis
trium
digitorum,
per
anum
excrevit
absque
laesione.
Idem
narrat
de
puella
Veneta,
quae
acum
deglutive¬
rat,
eamque
post
biennium
eminxit,
cal¬
culo
incrustatam.
Idem
Ant.
Beneve¬
nius,
quod
mulier
Hetrusca,
acum
cu¬
pream
deglutiverat,
quam
triennio
inde,
iuxta
umbilicum
sana
excreverat.
Vale¬
sius
de
Taranta,
de
puella
Veneta
(for¬
tè
eadem)
quae
acum
trium
digitorum,
cum
urina
rejecit.
Capucinus
quidam
Eburo,
dictus
Bullonius,
cognommine
Ham¬
pteau,
araneam
ingentem,
quam
deci¬
disse
viderat
in
calicem,
sub
jugi
Sacrifi¬
cio,
vivam,
cum
multa
animi
aversione
bibit.
Infra
paucos
dies,
illi
oborta
est
phlegmone
in
dextero
femore,
ac
sub
pri¬
mo
pure,
inde
araneam
integram
(mor¬
tuam
tamen)
reddidit.
Mercator
iuvenis
ejus
Antuerpiensis,
Venetiis
ludens
im¬
matura
spica
hordei,
in
ore,
ingenti
suf¬
focationis
metu,
eandem
deglutivit.
Post
tres
inde
hebdomadas,
sinistro
latere
su¬
pra
zonam,
apostema
apparuit,
ac
tan¬
dem
cum
pure
eadem
arista,
iam
lutei
coloris,
extracta
est
integra.
Ipse
autem
sospes
evasit.
Apud
Fernelium,
studio¬
sus
ab
ipso
legitur
restitutus,
qui
aristam
per
costas
dedit.
Commemorant
quo¬
que
Scriptores,
foetum,
quandoque
in
utero
mortuum
&
consumtum,
sua
ossa
dimisisse,
trans
uterum
&
abdomen,
per
umbilicum,
&
quandoque
per
anum.
Plu¬
ra
apud
Authores
passim
ejusmodi
oc¬
currunt,
fide
digna.
Quibus
constat
cor¬
pora
solida,
satis
magna,
penetrasse
sto¬
machum,
intestina,
uterum,
omentum,
abdomen,
pleuram,
vesicam,
membranas
inquam,
tanti
vulneris
impatientes.
Id
est,
absque
vulnere,
cultros
per
istas
membranas
transmissos.
Quod
aequiva¬
let
penetrationi
dimensionum,
factae
in
natura,
absque
ope
Diaboli.
Quod
au¬
tem
corpus
humanum
ducatur
per
exi¬
guum
foramen,
quo
saltem
felis
transire
queat,