855
RETENTA
620
Quanquam inficiari nolim defecatiori¬
bus simplicibus quibusdam inesse quae
particularibus morbis primariis medea¬
tur. Rident Galenistae generalitatis spon¬
sionem: Sed avis quaeque iuxta sui ro¬
stri modulamen, vocem edit. Loquitur
que quisque de nundinis, iuxta atque in
iis profecerit. Ex praediductis iam patet
1. Frustra intendi sanationem morbi se¬
cundarii, nisi averruncato, pessumdatoque
prius primario, qui illum foverit. 2.
Quod tum secundarii sanatio, in sola ab¬
latione producti versetur. 3. Quod pri¬
marii perseverent, etiam à generatione
secundarii, si ex insitis spiritibus Ideae
promanent. 4. Quod primarii etiam spon¬
tè cessent, quorum Ideae in primis insulti¬
bus desierunt. 5. Quod nescita hactenus
causalitate, successione, & propagatione
morbi, de morbo, ignorata steterit eorun¬
dem sanatio. 6. Quod Scholae aestima¬
rint, secundarios, imò & morborum pro¬
ducta, esse eorundem causas: adeoque
totam Medendi operam ad posteriora di¬
rexerint. 7. Quodque rectus processis¬
sent per ablationem producti, quam per
qualitatum contrarietates, debitaque ex¬
quisivissent remedia, quae virtute sospite,
ad loca affecta penetrare possent. 8. Quod
quicquid sub sanando feliciter successit, id
coniecturae & soli naturae bonitati, sit ad¬
scribendum: quia falsis seductae persua¬
sionibus, circa intemperies, humores, ca¬
tarrhos & tartaros oberrarunt per soluti¬
va, non electivè educentia; sed quidlibet
furiosè putrefacientia. 9. Quod quaedam
remedia à vetulis, vel rusticis didicerint,
quae praeter scholarum axiomata specifi¬
co dono morbosis Ideis mederentur. 10.
Quod incurabiles censuerint, quotquot
primariorum ex sui fermento persisterent,
neque suos vigores transplantarent in
sua producta. Etenim plerumque morbi
primarii spectant transmissiones causa¬
rum seminalium in Ideis, turbantque a¬
ctionem regiminis. Vndè nedum mor¬
borum fabrica; sed & eorundem libera¬
tiones emanant criticae, sponte per inso¬
litas expulsiones, devias conspirationes,
labores, anxietates, ac impetus convulsi¬
vos, praesertim si semine, efficienteque fer¬
mento in materia subsistant: quibus vi¬
delicet signis, sese à symptomatum fam i¬
lia distinguunt. Primariorum autem do¬
ctrinam confirmavi superius, per haeredi¬
tarios. Robur inaequale, Torturam no¬
ctis, & Silentes, qui scilicet nedum Idea¬
rum necessitates: verùm insuper & pri¬
marios praesupponunt. Equidem natura
non minus in defectibus, quàm in integro
variè lusit: sed & ubique per Vniversi sy¬
stema conformis sibi, visa est obambula¬
re, ut & in heteroclitis, analoga congrui¬
tate seipsam ubique repraesentet. Feci
iam quantum promisi initio operis. De¬
monstravi errores Scholarum in Physicis,
quatenus medendi facultatem concer¬
nunt: quodque nil ignorarint magis,
quam principia, media & fines: quiddita¬
tem scilicet & causas, modum proceden¬
di, ac fiendi, media praeparandi & re¬
media.
De Retentis assumtis, utpote per se no¬
tis, aliquid dixi. Nunc ad innata, morbo¬
rum producta, domestica, intraque lares de¬
generata, veniendum. Peccant enimvero
retenta nostra, abundantia, qualitate, inti¬
mitate loci, sive sui peregrinate, diuturni¬
tate morae: & quia in alienam messem,
vitio distributivae perreptarint, quaeque
ideo Transplantata vel Transmissa voco.
Reliqua verò Retenta Transmutata dico,
ad distinctionem Assumtorum. Equi¬
dem Retenta, sive sint Transmutata, sivę
vero Transmissa, semper tamen intrinse¬
ca insigniuntur Idea, ente inquam mor¬
boso, undè degenerationis hostilitatem
susceperunt. Quare & radix primarii
morbi plerumque ipsis adhaeret, eandem¬
que ideo aemulantur, ac repręsentant: qua¬
tenus ipsius sunt producta. At quia Re¬
tentis domesticis, inprimis singulae dige¬
stiones suos contribuunt cives, nimirum
liquores alimentarios, suis culinis praepa¬
ratos,