855
626
RETENTA
ram noctis suscitat. Fluctuat enim juxta
stationum subalternas vicissitudines, lu¬
naeque moderamini se subdit. Quare ner¬
vos, tendines, ligamenta, ac membranas
affligit, tam suae transmutationis ergo:
quam haustu seminis exotici. Denique si
scoria (quàm alibi stercus liquidum vo¬
co) ab intestinis cum latice jungatur su¬
pra iustam proportionem, & intra venas
fluctuet, iam aderit Duelech. Vel demunt
si putreat, deliria, variasque febrium clas¬
ses adornat. Pro ut alibi de Historia Lati¬
cis, de febribus, itemque de Duelech. In
Transmissis quoque praesertim spectan¬
tur Transmutandorum errores, illorum
que effectus aestimantur iuxta qualitates,
qualitatisve gradus, sive potentias. Quae
potissimum scilicet varietates morborum
occasionaliter utrobique determinat.
Porro. Si transmutata Primae, defe¬
rantur ad secundam: peregrini hospites
& exosi nimium, pariunt febres, Tormi¬
na, nauseas, Lipopsyches, &c. Sin verò
pergant usque in Tertiam: subsunt Hy¬
dropes, Cachexiae, Icteri, lotii difficulta¬
tes, dolores hypogastrii, &c. Quod si ve¬
rò Primae defectus delati sint in sextam,
oriuntur febres repentinae, Pleuritides,
Peripncumoniae, &c. Quod si Transmu¬
tata Secundae, regurgitent in Primam,
excitantur Apepsiae, vomitus amari, I¬
lcon, Cholera, Lienteria, Coeliaca, diar¬
rhoea, etc. Sed si Secundae pertigerint in
Tertiam. Iam praesto sunt Cachexiae,
febres, Icteri, oppilationes variae, etc.
Denique si Transmutata Tertiae defe¬
rantur in Primam, prodeunt vomitus
cruenti, dysenteriae, haemorrhoides, &c.
Sin verò in Secundam; nascuntur diar¬
rhoeae, febres variae. Etenim Retenta u¬
trobique sunt hostilia, ac multò magis
Transmutata Transmissa: adeoque non
potest non Archeus procellas febriles
suscitare. Quod si verò Transmutata
Tertiae in Quartam pergant: mox ad
palpitationes, Syncopes, ac mortes repen¬
tinas ventum erit. Sin autem Transmu¬
tata Primae, in Sextam stomachi eant,
hinc vertigines, Apoplexiae, paraly¬
ses, &c. Itemque si transmutata Retenta
Tertiae, in sextam, mox apostemata, &
mala topica ferè omnia; siquidem erro¬
re sextae culinae contingunt morbi tam
proprii transmutati, & transmissi alieni,
quàm quidquid falsò defluxionibus è
capite est attributum. Sunt autem trans¬
missa, quandoque mitia, & quae unico
errore, velut facti sui poenitentia, resipi¬
scunt, unicaque ob id importunitate ces¬
sant: aliàs verò fontalia sunt, quae suae
continuitatis substitutionem debent par¬
ti transmittenti; si non etiam cum spiri¬
tu insito loci, sint concentrata. Hausto
namque inde suae deturpationis fermen¬
to, venenosa sunt, partemque perma¬
nente quodam contagio contaminant:
sic ut ibidem sui deposito fomite, uni¬
co velut ictu, sibi centrum stabilierint.
Coloniam inquam deinceps lationi¬
bus Astrorum importunis auscultantem
erigunt. Errant ergo devii, quotquot
per venae sectiones, solutiva, diaphore¬
tica, cauteria, vesicatoria, balnea; cor¬
poris viriumque diminutiva, sperant
fontalia transmissa sanari. Ejusmodi e¬
nim Arcana renovativa desiderant, per
modum Leprae. Vt de Lepra suo lo¬
co. In sexta ergo, vel alimenta, mox
ante assimilationem degenerant, acce¬
ptumque à loco, soliditatis suae coa¬
gulum, deinceps deponunt in morbum
durabilem. (Tartaros cruoris incusant
moderni) vel si transmissum, loco est
exoticum, nec dumque venenum adsci¬
vit: statim potestates conspirant in sui
exilium, cum virium plerumque mul¬
ta conquassatione. A Scholis autem,
quanquam statuantur quatuor liquoris
alimentarii gradus: in nullo tamen er¬
rorem, degenerationem, aut morbo¬
rum causam invenere. Et quanquam vo¬
micam in pulmone, atque alibi ma¬
gnam obstructionum messem advertant,
cuncta tamen in quatuor primos atque
ficti¬