855
652
THESIS.
quos alioqui Deus statuerat ex S. Spiritu
generandos. Est ergò causarum indistin¬
ctio, suaque inepta effectuum ad causas
proprias applicatio, quae nondum atten¬
dit antehac (29) 1. quare istud pomum, tàm al¬
to tono praecautum sit, ne de illo ede¬
rent. 2. Quod maledictum aestimârint,
quod non erat. 3. Quod peccatum origi¬
nis uni, adscripserint inobedientiae tan¬
quam causae proximae & continenti,
immediatae. 4: Quod inexcusabilem
mortem conjecerint in maledictionem &
poenam infractae legis. (30) Etenim tametsi
peccatum grave concurrerit cum origi¬
nali declinatione generationis à Deo in¬
tentae, cum impuritate carnis, naturae cor¬
ruptione per carnalem copulam: non ta¬
men corruptio naturae, degeneratio ge¬
nerationis, ut neque mors ex peccatis o¬
riginalibus parentum diffidentiae, &c. tan¬
quam ex causa immediata processerunt:
verùm ab effectu manducati pomi, tan¬
quam novo producto necessariò inde na¬
turaliter dependente; Id est, mors pro¬
cessit ex suis causis secundis naturalibus,
pomo inexsistentibus: Prout & naturae
corruptio totalis inde promanavit; quia
ambae nituntur unicâ & eadem necessita¬
tis radice. (31) Causae autem harum causarum
naturalium per accidens in unitono, com¬
estionis colligatae fuerunt peccatis dif¬
fidentiae, &c. Nam peccato suspicionis
malae fidei, fraudis & fallaciae Dei suus
manebat reatus piabilis per Protoplastos
per modum peccati, per contritionem sci¬
licet & actus poenitentiae pro more alio¬
rum peccatorum. Non autem quod pro¬
inde tota natura depravari debuisset
mors & omnis corporis aerumna deberet
intrare & perpetuare in omnes posteros,
etiam quantumlibet animas haberent in¬
sontes. Deus enim peccata parentum
subinde punit in unam aut alteram gene¬
rationem: at nusquam legitur, in omnem
dein posteritatem castigâsse peccatum
avi, qui ante quinies mille annos malè
egisset. Excedit enim ista punitionis poe¬
na amorem Dei erga hominem, cui mox
à peccato tantopere benedixit: Excedit,
inquam, regulas iustitiae, si ad ejus state¬
ram referatur supplicium insontis in illo
peccato. (32) Quinimo opinor, si Deus ex sua
bonitate non admonuisset Protoplastum
mortis, si comederet de ligno scientiae
boni & mali: sin verò Daemon propriâ
atque innata sibi hostilitate transtulisset
pomum de illa arbore subter aliam quam¬
libet, & comedisset de pomo uterque ho¬
minum sexus; quod aequaliter successis¬
set concupiscentia carnis & copula: ad¬
eóque, etsi sine ullo peccato id contigis¬
set, attamen generatio inde secuta de ne¬
cessitate & proprietate esi pomi suspen¬
disset intentum Creatoris, nolentis de
Spiritu Sancto concipi filios Dei & poste¬
ros Evae post corruptam ejus virginita¬
tem. Adeóque mors, morbus, ipsaque na¬
turae corruptio ac belluina inversio origi¬
nalis fuissent, & non tamen ex peccato:
eo quod pomum continebat causam na¬
turalem efficientem luxuriae. (33) Etenim
quàm ineptè concordant simul: Mors
processit ex peccato infractae legis, adeo¬
que ex maledicto supernaturali: Et illa
verba textus post esum pomum & ante
proscriptionem è Paradiso prolata: "Ne
extendat manum ad arborem vitae, comedat de
illa, & vivat in aeternum". Nam contra male¬
dictum Divinum non valet ulla creatura
resistere. Hinc ergo conspicuum evadit,
quod pomum contineret causam natura¬
lem deturpatae generationis & suae mor¬
tis: quodque arbor vitae pariter contine¬
ret naturaliter vitae aeternae conservatio¬
nem; id est, superioritatem super mortis
necessitates.
(34) Tandem si ex lege, peccati supplicio &
maledicto mors advenisset, falsum esset,
quod Deus non fecisset mortem; quia
reverâ & immediatè mors ex Deo proces¬
sisset, & non ex causa naturali, sive natu¬
rae corruptae. Ac jure tanto potiore, ubi
Nomotheta, iuxta & exsecutor sunt ea¬
dem persona, creator omnipotens. Po¬
stremò: