855
THESIS 683
que fuisset, quia filiae Dei filios homi¬
num in maritos duxissent. Quin etiam
nec probabiliter doceri potest ullus co¬
gitatus servandae castitatis, qui Filios
Dei tùm à virginibus segregasset, nec
Apostasia ulla, illis seculis, quae Dei in¬
dignationem ad diluvium provocâsset.
(97) Id tamen si ita sit (quod nullatenus per
somnium mihi persuadere possum) sal¬
tem exin probatum est pro mea thesi,
solam pudicitiam distinguere filios Dei
à filiabus hominum, & Virginitatis stu¬
prum ideò procreâsse originis peccatum.
(98) At cum nulla fuerit ante diluvium coe¬
libatus aut castitatis promissio, votum¬
que Monasticum nondum in mentem ve¬
nerit, quamdiu multiplicatio in manda¬
to & benedictione stetit: suspicatus sumi¬
(sub humili censura Ecclesiae) Filios Dei
fuisse posteros, ex viro & foemina geni¬
tos, veram Dei imaginem habentes: fi¬
lias autem hominum fuisse filias, pro¬
creatas ex filiis Adae & Nymphis, qua¬
rum ortum Satanicum Deus plurimùm
semper horruit. Erat autem horum in¬
credibilis multitudo in deserto, quorum
unus ad B. Antonium missus est. Dic
bus quoque Constantini vivus Satyrus
circumlatus, ostensus ac dein sale con¬
ditus monstrabatur. Sic quondam ab O¬
ceano etiam diversa monstra hausta sunt
loquentia, diversis artibus instructa, ad
eoque rationalia: Inter nostrates etiam
vixere. Animalia nempè rationalia tàm
in aquis, quàm desertis ex nesario coitu
concepta. Cum igitur prima monstra ex
filiis Adae genuissent proles sexu mulie¬
bri, distinxerunt filios Adae nomine fi¬
liorum Dei, & hujusmodi monstra nun¬
cuparunt filias hominum: hasque dein¬
ceps à dilurio paganismus Nymphas,
Dryades, Nereides, Najades &c. nomi¬
navit. Quae cùm essent pulchrae adspectu,
hasque sibi in uxores duxissent homines,
Deus à tanta turpitudine & speciei hu¬
manae devastatione (quam textus vocat
multam malitiam omni tempore) ab¬
horrens, statuit mundum cataclysmate
abluere. Ex illo monstrorum atque Nym¬
pharum concubitu generârunt Gigantes
fortes, atque famosos à seculo viros;
Quosque ideò gentilitas dudum adora¬
vit ceu Deos & Heroas. Alioqui nam¬
que frivolae rationes diluvii videntur se¬
cundùm literam. Nempe quia viri cum
mulieribus conjugati essent, & hae gene¬
râssent Gigantes, fortes & famosos à se¬
culo viros. Ergo textus indignationem
Dei, & causam diluvii adaequatam com¬
plecti debuit. Est monstrositas nedum
in figura & corporis formatione, prout
initio degenerationum: sed sensim ab¬
lata diminutaque deformitate stetit mon¬
strositas in anima sensitiva, quam non co¬
mitabatur Mens immortalis, utcunque ex¬
teriùs essent animalia ratione utentia. (99) Sal¬
tem ex praesato textu patet, posteros Adae
veros non fuisse gigantes, sed de statura
Christi Domini, eodemque statuario fabri¬
catos. Exsecrabilis autem in facie Domini¬
semper fuit omnis diversarum specierum
copula, ne homo ad imitationem sequa¬
tur. Vetuit ideò lex, ne eodem campo
plura seminarentur, neve telae ex lino &
lana combinarentur. Amplissimae nempe
multaeque illius malitiae memor, ob quàm
mundum delere debuerat Deus. Fuit au¬
tem tàm solita ac ordinaria ante diluvium
eiusmodi virorum cum nymphis commix¬
tio, itemque Faunorum cum puellis con¬
gressus, quod paucis tantùm exceptis atque
in Arcam salvatis, tota stirps Adamica esse
contaminata, & ideò sub silentio praeterita.
Omnem ideò viventem creaturam Deus
delere sancivit, utrationale monstrum fons
pariter extingueret. Praeter paucos enim,
quos Arca reclusit, non erat, qui cum
Diabolica progenie ista consanguinita¬
tem non contraxisset. (100) Scribit namque B.
Hildegardis vates (Prophetissa enim huius
libri in Synodo Trevirensi canonizati) ad
clerum Trevirorum: "Plurimi etiam populi ex
filiis Adae surrexerunt, qui oblivionem Dei ha¬
bebant, ita quod se homines esse scire nolebant.
Ssss 2 Vnde
STI2