855
AURA VITALIS
724
quoties vires sive potestates deficiunt:
sive interim copia humidi radicalis adsit,
vel ejusdem parcitas. Corvum enim &
cervum, quovis edentulo sene sicciores,
non desinunt in aliquot secula exspatiari,
& operoso venerationis quaestui incumbe¬
re. Etenim quia siccitas incipit ab ossibus,
huic sagax atque provida natura, largiori
alimento medullae eidem ariditati obviam
venit, voluitque esse pingue, ac minùs
per calores difflabile, ut unctuoso humido
ab atiditate ossium senectutem vindicet.
Est namque ideò annosis quadrupedibus
copiosior medulla, quàm juvenculis: quia
eius necessitas major. Ego itaque humi¬
dum radicale irreparabile, pro vitae funda¬
mento, non magnifacio ampliùs, ut neque
ariditate stupefactus in quantum tali, nec
etiam vitam ad placitum primarum qua¬
litatem dimetiri soleo. Quia novi vitam
non siccescere, ut neque à gremio elemen¬
torum hauriendam, postquam vitae longae
& brevis alteritates, in centro vitae con¬
spexerim.
AURA VITALIS
NOn sat egerunt Scholae docu¬
isse, alimenta primo in chy¬
lum, hinc dein in cruoris
chymum transmutari, adeoque
in hepate spiritum naturalem
fieri, qui repetitâ in corde digestione, in
vitalem formetur, ac tandem in cerebro a¬
nimalis fiat. Sic ut spiritus naturalis esset
utendis partibus aptus; vitalis verò, vivi¬
ficandis atque conservandis iisdem: ut &
animalis tandem, sensus motus, mentis¬
que functionibus destinatus. Quin meo
iudicio quidditatem, & facti historiam
ampliùs detegere debuissent in tam longa¬
studiorum serie, & scriptorum repetitio¬
ne. Equidem sciunt spiritum esse aliquem,
illud impetum faciens Hippocratis, vitae
clavum manu suâ tenens. Quaerendum &
pronunciandum erat, quibus spiritus iste
organis fieret, quidve ageret, simulque o¬
mnem ejus indolem, substantiam, atque sub¬
stantiae proprietates, simul & fiendi mo¬
dum explicuisse: dicam igitur, quid mihi
hac in parte occurrat. Vt igitur in spiri¬
tus vitalis cognitionem ducamur, primo
Blas humanum hoc loco repetendum es¬
set; sed hic, ne taedio sim, omittam, ac le¬
ctorem aliò remittam ad volumen de ortu
medicinae. Modum quoque alibi tradidi, quo
ex quacunque planta, fructuque, per indita
fermenta, fiat aqua vitae. Quem modum vul¬
gus novit, exercetque, dum è granis, fructi¬
bus, cerevisia, hydromelite, aquam vitae
non minùs quàm è vitis succo, fabricat. Est
autem aqua vitae, liquor volatilis, oleosus
quidem (quatenus totus inflammatur,
totusque pariter salsus, in quantum aër
mordicat, imò & paululum in ore deten¬
tus, comburit ac vesicat gingivarum epider¬
mida. Obiter hoc loco annotans, unicum ac
indivisibile simplex, duo esse initia chymi¬
ca. Ostendi quoque alias, quomodo lb una
aqua vitae, combibita in sale tartari sicca¬
to, vix fiat semuncia salis, caeterum totum
corpus fiat aqua elementalis, ut prius erat.
Adeoque & hinc obvium, aquam esse corpus
per naturam prius atque simplicius ipsis ini¬
tiis chymicis. Dum aqua, quae priùs non
inerat actu, in aqua vitae deflegmatissima,
fiat tamen per sui reductionem inde pri¬
mum aquae elementum. Quam portò me¬
chanicam traducendo ad vitae speculatio¬
nem, reperio quòd vinum, parte sui vino¬
sâ, aquam vitae contineat. Ideoque facilè,
citò, & absque hepatis atque fellis digestis
maturitatibus, rapi per arterias stomachi,
ad cor; sive, advocari immediatè in sup¬
plementum, & defectum spiritùs vitalis,
atque hactenus eludere Scholarum opinionem,
quae praesupponit jecoris spiritum praece¬
dere debere. Etenim si iusto plus spiritus
vini insit stomacho, sequitur ebrietas, qua¬
nus scilicet spiritus vini largiùs attrahitur,
quàm queat commodo intervallo in spi¬
ritum