855
DE MAGN. VULNERUM CURATIONE.
769
sericors Deus, eundem, latius quippiam
posse, non permittit, sed vinctum tenet:
cum alioqui reales, & nefarios actus, sa¬
ga de sua facultate naturali exserat: (104) siqui¬
dem per peccatum Adamo non dona na¬
turae, sed gratiae, obliterata esse, nemo
ambigit: eademque adhuc dona natura¬
lia quanquam non sublata fuerint, stetisse
tamen velut somno coërcita, ac sopita. Sic
uti enim ex tunc mortalitati obnoxius e¬
vasit more sociorum animalium: ita obs¬
curatae fuerunt antistites potestates in
homine, quae proinde excitatione, & è
tenebris eductione, opus habent. (105) Huc
nempe spectant contemplationes, conti¬
nuatae orationes, vigiliae, ieiunia, & mor¬
tificationis actus, ut devicta nempe carnis
somnolentia, potestatem illam agilem,
coelestem & expeditam in Deum nanci¬
scantur, eumque coram alloquantur sua¬
viter, qui non nisi in spiritu, id est, inte¬
rioris hominis fundo, adorari efflagitat.
(106) Huc inquam spectat ars Cabalae, quae
potestatem illam naturalem, & magicam,
velut excusso somno, animae restituat.
Per exempla more mathematico, me
ulterius explicabo, & assumam ipsa saga¬
rum opera: quae quanquam nefaria &
horrenda sint; eadem tamen radice, indif¬
ferente ad bonum & ad malum, potestate
nempe magica, nitantur. Nec enim ma¬
culat arbitrii majestatem, vel ejusdem tra¬
ctatum, tametsi de fure, latrone, scorto
apostata, & saga, subinde disseratur. Esto
ergo saga, in stabulo absente, occidit e¬
quum: virtus quaedam naturalis, à spiri¬
tu sagae, & non à satana, derivatur, quae
opprimat vel strangulet spiritum vitalem
equi: puta duo esse subiecta morborum
& mortis, unum nempe corpus, in quo
morbus habitat. (107) Et quia in hoc omnia
entia agunt, tanquam passivum maxime;
putatum est reliquum spirituale domini¬
um fuisse satanae. Aliud verò est spiri¬
tus impalpabilis & invisibilis, qui per se
ipsum omnes morbos pati potest. Pati¬
ente spiritu, etiam corpus patitur; quia
actio in corpus terminatur (mens nam¬
que postquam alligata est corpori, fluit
semper inferiùs, prout dolente palato, ist¬
huc continuò tendit lingua) sed non con¬
tra. Sunt namque morbi materiales ali¬
quot, qui tantum tinguntur materialiter.
Adeò namque multiplex interitus occa¬
sio, ut non sit unde superbire queamus.
Actus igitur sagae praetactus, planè natu¬
ralis est: quanquam virtutis excitatio sit
facta satanae auxilio: non minùs quam si
porrecto per satanam ense, saga equum
trucidaret: actus iste sagae, naturalis est
& corporeus; prout alter praecedens, est
actus naturalis, & spiritualis. (108) Siquidem
homo non minùs naturaliter constat spi¬
ritu, quàm corpore: nec est ratio ideo,
cur unus actus dicatur naturalior, aut cur
solum corpus agere dicatur, spiritus verò
feriari saltem actione sibi propria (qua¬
tenus imago Dei est) omnino destitui:
imò spiritus vitales, propriissimè loquen¬
do, sunt qui sentiunt, monent, memoran¬
tur &c. nequaquam verò corpus, ipsum¬
que cadaver: omnis idcirco actus magis
propriè suum agens respicit, quàm agen¬
tis hospitium corpus. (109) Radius itaque ali¬
quis spiritualis à Saga abit in hominem,
aut brutum, quod interimendum statuit,
iuxta axioma: non fieri actionem; nisi
debita fiat approximatio agentis ad pati¬
ens, & copula virtutum invicem, sive ea¬
dem approximatio fiat corporaliter, sive
etiam spiritualiter, quod ad manum visi¬
bili testimonio probatur: Nam si recens
cor equi, per Sagam mactati (est enim se¬
des spiritus vitalis) clavo transfigatur:
assetur veru, vel crate torreatur: (110) mox
spiritus vitalis sagae, citra alterius medii
interventionem, & inde saga tota ipsa (si¬
quidem non corpus, sed solus sentit spi¬
ritus) immanes patitur ignis cruciatus &
dolores: quod sanè nullo pacto contin¬
geret, nisi facta fuisset copulatio spiritus
sagae, cum spiritu equi: equus namque stran¬
gulatus retinet quandam vim mumialem:
(sic voco quandocumque carni adhuc
Ffff
con¬