855
IOAN. BAPT. HELMONT.
774
nacta perfectione, (140) spiritus qui antea au¬
ra aethere erat purior, instar lucis subtilia¬
tur, mediamque sortem inter corpora &
non corpora assumit. Mittitur autem eò,
quò voluntas ipsum dirigit, vel saltem,
quo innata spirituum scientia infallibilis,
iuxta scopos rerum agendarum, eundem
mittit: idealis igitur entitas, itineri iam
accincta, quodammodo lux, & quasi non
ampliùs corpus nullis stringitur locorum,
temporum, aut dimensionum imperiis, ea
nec daemon est, nec ejus ullus effectus, nec
ulla ejus est conspiratio, sed spiritualis
quaedam est actio illius, nobis planè natu¬
ralis & vernacula. Hanc qui benè capit
sophiam, facile intelliget, materialem
mundum utrobique ab immateriali, & in¬
visibili, regi & coërceri: hominum autem
pedibus substituta esse creata caetera cor¬
poralia, haec est nimirum causa, cur etiam
mumia, adeps, usnea, & sanguis huma¬
nus, phantasia nempe eis inexsistens in
unguento, imperet sanguini canino, equi¬
no etc. in pyxidem per bacillum adpor¬
tato.
(141) Nondum de magnetismo unguenti sa¬
tis dictum. Resumam ergo. Magnetis nem¬
pe, & rerum inanimatarum magnetismos,
fieri per naturalem sensationem sympa¬
thiae omnis authricem, certum est. Si nam¬
que magnes se ad polum dirigat, eundem
novisse oportet, si in directione sua erro¬
rem non sit facturus: (142) & quomodo quaeso
noverit, si non sentiat ubi sit? similiter si
ad ferrum eminus positum, se torqueat
polo neglecto, ferrum sensisse prius, ne¬
cessarium est. Varios igitur sensus, ima¬
gines habet unicus: neque etiam sensisse
satis erit, nisi amoris & philautiae stimu¬
los addamus, adeoque phantasia quadam
naturali dotatum esse, & cumjus impres¬
sionis ergo, universi magnetismi conflati
sint. Alia nempe phantasia dirigitur in
ferrum, quam in polum: tunc enim per vi¬
cinum duntaxat spatium, virtus sua spar¬
gitur: (143) mutata est ejus phantasia, quando
fetum, catarrhos aut intestinum cohibet;
alia quoque phantasia, magnes trahit quip¬
piam è vitro ignibus excocto: minutulum
enim ejus fragmentum, in massam vitre¬
am iniectum, dum coquitur, è viridi vel
luteo candidum efficit. (144) Quanquam enim
ipse magnes rubeo colore sit saturatus, &
igne consumatur vitrario: interim atta¬
men dum vivit, etiam è candenti vitro, li¬
quorem tinctum attrahit, consumit: ad¬
eoque; eius attractio nedum ad ferrum est:
(145) sed insuper ad partem illam aëream, quae
difficulter è vitro abiret, hactenus vitrariis
in usu communi est. Succini phantasia,
paleas ac festucas trahit, tractione quidem
satis otiosa, sed tractionis signatura per¬
fectili: nam mumiae nostrae maritatum,
nostro quoque magnete fortius, trahit in
adversum & zenexton evadit; gummis
verò immistum succinum, virus & plum¬
bum, sua imaginatione transplantata iam,
è vulnere trahit, variata nimirum utrobique
trahendi voluptate, & voto. At quid mi¬
rum fuerit (nisi apud eos qui omnia igno¬
rantes, omnia quoque admirantur (146) (res
inanimes phantasia pollere? cum is, qui
totus vita est, res omnes creet, nullamque
ideò è manu sua mortuam exspectandam
promisit? nulla quoque adveniet peni¬
tus, in qua & ipse non elucescat prae¬
sens, Spiritus domini totum replevit or¬
bem terrarum: imò hoc quod continet o¬
mnia, vim vocis habet. Nonne multam sci¬
entiam in pomo fuisse credimus? ejusque
esu, protoplastos scientiam unà esitasse,
& intus concepisse? & an non scientia
phantasiam sui generis praesupponit: sic
etenim aliquot simplicia amentiam, non¬
nulla insaniam, aut furorem maniacum
alia inducunt: (147) non quidem cerebri destru¬
ctione, aut spirituum ejus dissipatione
(tunc saltem non constaret robur furiosi,
& vires validissimae) sed introductâ illo¬
rum simplicium alienigenâ ac furiosâ phan¬
tasiâ, quae victrix nostram subigit, atque
eandem pro tempore (ut in delirio freni¬
tide &c. nonnunquam & perpetuò, sibi
servam effecit, ut in lunaticis & vesanis.
Non¬