855
IOAN. BAPT. HELMONT.
778
literque transfert aegritudinem, (167) quae se¬
det in phantasia & astro sordium, in ipsum
canem, non aliam scilicet ob causam, quàm
quia sine balsamo unguenti intervenien¬
te, magnetismus perficitur. Notavimus
etiam, si vulneratum contingat plura si¬
mul recepisse vulnera, sufficere sangui¬
nem, ex unico ejus saltem vulnere haberi,
& curari una nimirum opera quoque cae¬
tera: quia sanguis ille concordem cum
spiritu totius servat harmoniam, & ab
eodem educit qualitatem infestam, ne¬
dum labiis vulneris, sed & toti homini
communicatam: (168) ex uno nempe vulnere
solet totus homo quoque febricitare. In¬
gens mysterium propalare hactenus distu¬
li, ostendere videlicet ad manum, in ho¬
mine sitam esse energiam, qua solo nutu
& phantasia sua queat agere extra se, & im¬
primere virtutem, aliquam influentiam,
deinceps per se perseverantem, & agen¬
tem in obiectum longissimè absens; quo
solo mysterio, quae dicta sunt hactenus de
ideali entitate in fomite spirituali aspor¬
tata, & peregrè ad munia sua abeunte, de
magnetismo rerum omnium, tam phanta¬
sia humana, quàm cujusque rei propria ge¬
nito, nec non de hominum magica, super
corporibus reliquis superioritate, ad lu¬
cem venient. (169) Clarum est, constatque sine
controversia, ex chalybe acum fieri, quae
magnetis attactu, polum ostendit navi¬
gantibus: chalybem verò irrito in acum
cudi, & pixidi nautoriae, ad designandum
polum imponi, si magnetis affrictus debi¬
tus non praecesserit. Quae cum sint extra¬
dubium, nunc solo nutu, acum nauticam
fabricare convenit: in cude igitur, qua
cuditur acus ex chalybe, notatus sit sep¬
temtrio, idque linea recta; stes faber, dor¬
so versus septemtrionem, ut cum ducitur
sub malleo chalybs, ad faciendam acum .
eam versus te & Boream trahas: dico igi¬
tur, quod talis acus, sic facta, sine ullo au¬
xilio alio, polum notabit; & quidem sine
variatione solita, quod ingens est myster¬
rium. Insuper acus, quae fit super line¬
am dictam, casualiter, & inscio fabro, est
inanis, nec polum notat. Consequitur
hinc, quod imaginatio hominis fabrican¬
tis, illo momento quasi nativitatis, cùm
iam maximus fervor ignis desierit nempe,
& sub obscura adhuc rubedine, imprimat
hujusmodi facultatem magneticam, &
quidem in chalybem, sive subiectum ap¬
propriatum. Non autem, quod coelum
tunc imprimat: quia tunc etiam influeret
non intendente fabro, quod falsum est: si
namque coelum influeret ad certam ho¬
ram & positionem: iam triumpharet cha¬
racteristica, & sigillaria siderum, quam
transimus. (170) Sed constellatio, quae influit in
chalybem (& omne fortassis sigillum) ex
coelo microcosmico, id est, ex olympo no¬
stro fluit: irrita fuerunt idcirco sigilla, quae
non à mago, in phantasia sua exaltato
cuderentur: interiores nempe entitates &
phantasiae, cedere coguntur nostrae; per
quam sapiens dominabitur astris: impe¬
rio cujus subiecit rerum parens, quidquid
coelo conclusum est. Quae de phantasia
imprimente in acum nauticam allata sunt,
multorum testimonio, mea quoque expe¬
rientia, & unius cuiusque experiri volen¬
tis, decies millies vera esse comprobabun¬
tur. Sic asarum nempe, & sambuci extre¬
mitates, auscultant imperanti phantasiae
decerptoris, qui imprimit in plantam, haec
magneticè verò in folium absens: cum alio¬
qui cocto folio (ut recocta acu) & in poti¬
onem exhibito, periret virtus phantasiae im¬
pressa, si à planta integrali magnetismus
non foveretur, coctus sanguis & edi para¬
tus, animam adhuc continet; verum est. At
vis ista non ab impressione phantasiae hu¬
manae & externae, sed à proprio suae phan¬
tasiae dono consistere. (171) Hoc pacto quoque
clavus cordi equino infixus, spiritum Sa¬
gae detinet, & nectit cum spiritu mumi¬
ali equi, quò simul torreantur, ut tor¬
mine illo, ceu equuleo, ipsa prodatur; ut¬
que tandem per judicem, Deo infesta,
mortalibus perniciosa, de coetu horum¬
tollatur, juxta legem Dei. Etenim si o¬
pus