413
In specie tot
medicorum
hodie sectae,
vt videan¬
tur innume¬
rabila, gene¬
re ad tres
classes reduci
possunt.
Galenici in¬
genui.
Chymiatri
vulgares seu
simplices.
Chymiatri
hermetici.
Chymiatri.
sophistici,
non parum
paracelsici,
licet hoc no¬
men auer¬
sentur.
Talis fuit
Assyluanus.
Paracelsici.
Hemipara¬
celsici.
EPISTOLA DEDICATORIA.
test ex sequentibus intelligi. Triplex hodiè est medicinae docendae, facien¬
daeque & ratio & familia. Primam appellant sectam dogmaticorum &
rationalium, cuius professores ab Hippocrate & Galeno Hippocratici &
Galenici nuncupantur, quia potissmum, istorum, instituta sequuntur.
Quidam adijciunt & Arabum doctrinam, quanquam non omnem, &
sic in diuersas factiones etiam alias hoc genus diuiditur, ex quibus quaedam
etiam Galeni placitis non omnino acquiescunt. Sed hoc palam est. Iuxta
praesentem considerationem, Galenici sunt duplices: Quidam seruiles, qui
nihil ne latum quidem vnguem à dogmatibus Galeni sibi discedendum
putant. Quidam nullius adicti iurare in verba magistri, liberalem,
amplectuntur disciplinam, & ingenuè in medicina versantur, ausi vel
ipsum Galenum reprehendere & Hippocratem sicubi à vero discedunt.
Manent tamen intra veterum praeceptorum scholae Galenicae septa, ean¬
demque medendi tenent consuetudinem. Quidam nomen & famam
Logempiriae aucupantur, cum priores dogmatici vel rationales solum¬
modo audire velint. Secundum medicorum genus est CHVMIATRO¬
RUM, qui veterum methodo adiecerunt pharmaceuticen chymicam, &
non tantum vulgariter praeparatis vtuntur medicamentis verum et¬
iam ex Alchymia petitis. In hac classe excellunt prisci illi Arabes & Sa¬
raceni, Auicenna, Mesue, Rhases, Bulcasis, & alij, quos secuti sunt re¬
centium plurimi, Albertus, Arnoldus, Lullius, Vlstadius, & omnino
innumerabiles: Ex quibus aliqui simpliciter & vulgari consuetoque Ga¬
lenicis sermone disserunt de medicinae regulis, in chymicis saltem chy¬
mica proferentes: Nonnulli ad dogmata prisca accommodant discipli¬
nam chymicam, & quod Galenici vulgares suae scholae verbis enunci¬
ant, id hi chymicè vel macrocosmicè expediunt, vtrobique tamen eodem
circa catholica praecepta necessariamque scientiam, & praxin sensu.
Hi parabolici & Hermetici dici consueuerunt, aut genuine chymiatri.
Sed sunt & alij sophistici, qui, cùm aliqua consentiant cum veterum
Hippocratica schola, multa immiscent praua, & sophisticis opinionibus,
chymicorum more enuntiatis, multas excitant turbas, nec patiuntur cae¬
teros prae se quid sapere, siue verba spectes siue sententias, siue facta, quae
praedicant ingentia. Hostes hi sunt Galenicorum, potissimum eorum,
qui rigidius & pertinacius adhaerent magistri Galeni dictatis.
Tertia factio est PARACELSISTARVM ab autore Paracelso, quon¬
dam Galenicae & Arabum disciplinae addicto, chymicoque non indocto
nec imperito, sed qui propriantandem sectam condidit coaceruatis ex omni¬
paradoxorum absurdorumque & deliramentorum angulo portentis, quae
fucato quodam colore inducta studuit verisimilia reddere. Statim hoc
genus in duos diuulsum est greges. Nam cum nouitas quidem arrideret
& in insolitas quasdam spes, consiliaque plurium excitaret pelliceretque
animos; tamen magian impiam, & affinia deliramenta pauci sunt
amplexi.
Nullus