413
image 169
330
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
"dibulo. Operculum indatur, & superlinatur. Sub furno receptaculum imponitur, vt quod stillatim descendit oleum
& aquam, excipiat. Ignis circum accenditur, vt latera vasis calefiant. Dum ignis violentia vrgetur, feruentissimae
aquae vapores in sublime efferuntur, ac per operculi fornices supra fundum cucurbitae reuerberant, quorum feruenti aestu¬
aqua & oleum in vaporem conuersum in inferius receptaculum excluduntur. " Haec ille. Picturam exhibet
talem:
Quomodo placeat artificibus ista structura & di¬
spositio, fortassis religio est quaerere, cum ipsi autori,
qui proculdubio se pro artifice gerit, non displicue¬
rit. Videtur tamen aliquanto ad institutum incom¬
modior esse. Non balneo humido, sed feruente
aquae vapore, atque ita potius stufa sicca peragi necesse
est opus, si quidem in capacitate globi sicca eminet
collum tubi cum ventre cucurbitae: neque posse id
ęquari balneo vaporario manifestum est cùm caloris
excessu ignei potius fiant halitus, quam moderatio¬
nem balnei seruent, sique istae res tenerae, quas hoc
modo elaborari ob tenuitatem essentiae posse dicit,
nihil à tantis feruoribus iacturae capiunt nec à caete¬
ris destillandi modis, quibus calor est similis, patien¬
tur. Depinxit autem in sua figura tria ostia hypocau¬
sti addiditque singulis ignem lignorum exuperantem,
& reluctantem multis fumis flammisque: Et ne dicas pictorem, sculptoremue istùd augmentum ad¬
didisse, ipse scribit ignis violentia vrgeri aquam, cuius feruentissimae vapores in sublime ferantur fer¬
uentis aestus etc. Haec non videntur tenerae substantiae congruere. Deinde cum aquae explorandae aut
supplendae nullum foramen posuerit, proculdubio nec ebulliendo exuperare tantis feruoribus posse¬
statuit, nec absumi, vt sic breuis temporis necesse sit esse hanc destillationem, aut moderatius institu¬
endam. Eleuat canalem aequatque hemisphaerii Margini. Si impositus fuerit ampullae venter, opercu¬
lum profundum requiretur, aut venter erit pressus. Si item vapores non sunt ignei, sed pro balnei ra¬
tione temperati, non tutus erit tubus & ampulla ab irrigatione, sicque nihilominus perfluet aqua ex
vapore coagulata; ne quid dicamus, tanto aestu bullas aquae marginem exuperaturas esse. Sin commis¬
suras tenaci luto; & ab aquis irresolubili putat linendas esse, iam nulla est ratio, cur non velit ventrem aqua
mersum. Canalis quoque dum per pyriaterium tam aestuosum transit, quomodo se defendet ab igni¬
tione, aut saltem valido calore, etiamsi luto muniatur? praestaret extra ignem ttansitum esse, vt in caete¬
ris destillationibus artificiosis, aut alio modo artificium institui. Ahenum nimis è fornace prominet:
si mergendum sit, nec spacium hypocausti sufficiet, nec id capiet amplitudo fornacis. Solaecismus vi¬
detur committi, cùm scribit, vaporum feruenti aestu aquam & oleum in vapores conuersum in inferius
receptaculùm excludi. Aqua & oleum inerant in destillando non actu sed potentia. In actum produ¬
cuntur & segregantur resolutione caloris. Vapor & spiritus inde factus coagulat. Coagulatum at scen¬
dit, nisi ignis violentia contra scopum nihil patiatur consistere sed halitus meros detrudat, aut si quid
concreuerit in guttas, id tamen denuo resoluat, & per vim vrgentium se copia spirituum motu, qua
patet via, subterfugere cogat, quod certè non potest conuenire rebus teneris, & subtilibus, quarum
vim integram quaerimus. Sed haec mittimus.
Balneum verum aqueum & descensorium recta via aliter est proponendum. Aheno iungatur ex
tenui aere cucurbita inuersa, vt orificium in fistulam productum habeat foris in aheni fundo. Si quis
industrium fabrum nactus fuerit, is procurabit sibi ventrem stanneum, quem committet canali aereo
in aheno agglutinatum ferrumine, vel luto in aqua durante, quale supra proposuimus. Vel pertun¬
datur aheni fundus ad capacitatem colli, quod transiturum est, ita tamen, vt breui limbo reflexo exci¬
piatur, & luto in aqua durante digitali crassitie iungatur. Hic locum habent etiam vitra. Quod deorsum
infra ahenum tendit collum armari luto debet, & receptaculo accommodari, caeteraque peragit, vt in
descensorio artificio fieri solet. Ahenum postea suo furno applicatum aqua calida impleatur, adhibita
vasorm vitreorum cura, ne nimio feruore rumpantur. Claudatur operculo. Hic iam duplex ratio
esse potest. Nam calor non est ex igni sub abeno accenso addendus, sed immittendus ex furno laterali
acediae, iuxta modum regularum ad gradum procurandum. Maioris securitatis caussa, qua transit si¬
stula descensoria, singularis statuatur capsa satis spissa, ne calor laedat collum & gluten vasorum. Alia
ratio est, vt ahenum aliud suae fornaci impositum, calidam aquam subinde demittat in descensorium
ex opposito abundantiam emittente canaliculo. Deinde ex foco illius aheni foramen cum regula
adeat spacium sub abeno, vt nihilominus etiam à fundo calorem accipiat, perinde, vt supra diximus,
in vetere aquae rosaceae destillatione obseruari posse. Calefiet aqua item, si duo canales ferrei trans¬
eant abenum, & ventrem vasis in medio habeant. Illis autem prunae sunt inferendae. Si itaque ne¬
cessitas postulet dispositionem balneatem ad descensum rectum, tali quodammodo poterit illa pro¬
curati. Vasa exhibere non est opus. Exempla sumantur ex furnis acediae, & destillatione per bal¬
neum apud Bulcasim. Verum enimuero nos non putamus euenire vnquam, vt ad hanc necessi¬
tatem adigatur artifex, quin potius vtatur descensione obliqua, aut recta vaporatoria, quam nunc po¬
nemus.
Fiat globus aeneus ex duobus segmentis pro abeno, & eius operculo, quod iuxta testudinem in
rostrum seu canalem extendatur, ad instar follis aeolii. Globus furno adaptetur, & aqua impleatur ad
partem mediam, hoc est, inferius segmentum more aheni locetur in fornace: aqua impleatur; ei iun¬
gatur