575
IOAN. BRACESCHI 27
dam, quam Phoebus, id est Sol noster interfecit, id est coagulauit & nigrefe¬
cit. Ferunt quoque Apollinem philocaptum Daphnes, eam fugientem secutum.
Apollo est Sol noster, qui in distillatione sequitur aquam mercurialem per Da¬
phnem significatam. Finxerunt quoque Phoebum & Bacchum fuisse Iouis filios:
per Phoebum ac Bacchum intelligunt sulfur superius dictum Solem & vinum: quod
quia distillatum est ab illo Ioue, & illius partem retinet, ideo dicitur esse Iouis
filius. Scribunt etiam Mineruam louis fuisse filiam: Nam cum Iupiter caput suum
percussisset, exilijt armata Minerua à suo cerebro. Per Mineruam intelligunt
quàm mercurialem, quia minuit & subtiliat neruos, id est sulfura: Iupiter ergo
feriens caput suum igne, id est sal illud dictum Saturnum, in quo est illud sal sub¬
tile, album, molle & humidum significatum per cerebrum, per distillationem
ab eo exit Minerua armata & induta partem illam subtilissimam & fusiuam Mar¬
tis. Describunt etiam Vulcanum admodum Mineruae amore captum, omnibus
viribus illam sequebatur: at ipsa illum fugiebat & contemnebat: cùm verò illi
Vulcanus fortè approximaret, arripiens eam vestimentis semen suum in terram prę¬
libidine fudit, ex quo semine scilicet natus est filius, & illa dimissa est in pace.
Per Vulcanum intelligunt illud sulfur dictum ignem & Martem, qui multum hanc
mercurialem aquam diligit significatam per Mineruam, quia simul in suo me¬
tallo fuerunt: sed quia facilè separantur, quia diuersas habeant naturas, ideo di¬
citur Mineruam eum fugere: at sulfur ipsum illi appropinquans, eamque comprehen¬
dens, antequàm separetur, suum semen relinquit, id est partem illam sulfuream,
subtilissimam dictam arsenicum in terra ipsius salis dicti Saturni: & per distil¬
lationem nascitur puer, quem supra nominaui, Ganymedem, Apollinem & Phoe¬
bum: & ipsa aqua relinquitur in pace, quia illa est fixationis impedimentum: est
tamen necessaria vt diu vitam humanam sustentet. Dicunt etiam quidam Martem
fuisse filium Iouis ac Iunonis, alij dicunt lunonis sine patre. Per Iunonem quamuis sę¬
pe intelligant elementum aeris, id est aquam illam mercurialem, tamen hîc intelligunt
elementum terrae, quando dicunt fuisse lunonis filium sine patre. Iupiter ergo & Iu¬
no significata per elementum aeris, post putrefactionem sunt simul cum Marte: &
quia illud separatur à ventre istorum, ideo dicitur illorum filius: sed quia filius
liqua in re solet patri similis esse ac matri, & Mars seu illud sulf. omnino est dis¬
simile nostro Ioui, quia Mars est calidus & siccus, rubeus, durus, sine fusione &
priuatus argentum vivum. Iupiter est frigidus & humidus, albus, mollis, fusibilis, & est
arg. vi. mortificatum, ideo dicunt illum fuisse filium solius Iunonis intelligentes elemen¬
tum terrae, quntuim sulfur est pinguedo terrae, nam similitudinem non habet cum aqua
mercuriali. DIS. Nescio quid de tuis istis expositionibus dicam: & veluti stu¬
pidus maneo, & timeo si eas alios docere voluero dicturos me insanire. RAI.
Dixi iam tibi eum non posse ista intelligere, qui praxim non viderit: ideo si pri¬
te contemnent, postea laudabunt. Dicunt praeterea Vulcanum fuisse Iouis fi¬
lium ac Iunonis. Et quia erat deformis, subitò natum proiectum esse in Lemnum
insulam, ibique fuisse a simijs nutritum: quod superius de Marte dixi, potest etiam de
Vulcano intelligi, qui quia deformis ac turpis est, id est, quia ante lauationem
habet illam adustiuam vnctuositatem, & non habet partes sal fugineas, ideo abie¬
ctus est, quando ab illis separatur ob diuersam naturam, fusionem, spissitudinem & ra¬
ritatem, vt dicit Geb. lib. 4. cap. 14. & 15. & lib. 3. cap. 4. dicit, Argentum vivum non aliud
capere quam quod suae naturae est. Proiectus est ergo in Lenno insula, id est in bociam
vbi sagittae cadunt, id est sulfura genita ex vaporibus calidis ac siccis: & ibi fuit
nutritus, id est lotus, à simijs, id est ab his qui naturam imitantur, & fuit ad perfe¬
ctum adductus. Scribunt Vulcanum duxisse Venerem in vxorem: Geb.lib.i.cap. 10. di¬
cit, Compar sulfuris esse arsenicum, quod dicitur Venus. Dicunt Apollinem fuisse
c 2