575
30 LIGNVM VITAE
trantes, & eos circa se stantes faciet, tunc completa erit secundum signum, si praedictum
vas positum supra turri trahet ad se omnes aues odorem medicinae sentientes
& eas circa se sistet. DIS. Haec mihi videtur res magna & ferè impossibilis. RAI.
Per turrim significatur fornacula posita in angulo domus, in qua fornacula vel
furnulo positum est vitrum, in quo nostra medicina coquitur: per intrantes in do¬
mum, & per aues praeteruolantes significantur illi spiritus vel vapores, qui vir¬
ture caloris volant, & sursum deorsum eunt per longum bociae collum: qui cùm
firmantur, nec amplius ascendunt, & materia est coagulata, dulcificata, & me¬
dicina perfecta est, & non tamen fixa: Atque vt dicit magister Leonellus, coagu¬
labitur in modum oui quod tenet acumen in fundo: Superius dicta occultarunt
Poetae, fingentes Orpheum ex cantus ac soni dulcedine ad se traxisse bruta
nimalia, homines, aues, lapides, arbores ac montes: sistitisse ventos: ita vt dicant
etiam Phoebum, arcu ac pharetra depositis, stetisse captum dulcedine cantus: ac
serpentem qui continue aureum vellus custodiebat, Orphei cantu somno corre¬
ptum fuisse. DIS. Haec nimirum pulchra est fabula scienti verum significatum & sen¬
sum. RAI. Per Orpheum intelligo totam materiam coagulatam: & in hac medici¬
na est pars vegetabilis, id est sal per arbores significatum & herbas: adest & pars
animalis, id est anima, & aurum significatum per animalia, homines, Phoebum, &
per vellus aureum: pars mineralis est illud sulfur dictum Mars, significatum per la¬
pides, montes, ossa, resque alias duras: adest etiam aqua mercurialis, & vapores si¬
gnificati per aues, ventos, serpentes, tauros, & dracones, qui aureum vellus custo¬
diebant. Nanque vt dicit Geber lib. I. cap. 15. In distillatione nullum Philosophorum
metallorum submergitur in mercurio, id est aqua mercuriali, Sole nostro excep¬
to: Per Orpheum denique significatur nostra medicina, quae cùm fit dulcis, sistit
& coagulat omnia supradicta. Sed praecipua causa coagulandi & fixandi par¬
tem mercurialem sunt supradicta sulf. praeparata & soluta: de quibus intellige¬
bat Alb. lib. i. Miner. cap. 8. tract.1. dicens, Philosophi supra modum student, vt
aquas faciant, quae habeant in virtute diuersas elementorum qualitates, & non
actu: vt per illas exiccent & coagulent id quod transmutare volunt. Et 4. Me¬
teor. tract. 3. cap.i.dicit, Arg. vi. in artis operibus desiccari ex multa adustione
& mistione sulfuris non omnino adurentis. DIS. Quid de his dices, qui conge¬
lant & fixant arg. viu. cum herbis? RAI. His satis est vt dicam quod Geb. scri¬
bit lib. 2. cap. 17. loquens de medicina quae coagulat arg. viu. & illi adhaeret in
profundo, & per minima cum illo miscetur ante illius fugam: necesse est illam colli¬
gere à rebus illi conuenientibus, & sunt omnia corpora sulfur vel arsenicum: &
parum infra concludit, dicens, Quòd à quacunque re illius medicina trahatur, de¬
bet esse substantiae subtilissimae ac purissimae, ex natura illi facilè adhaerens, ac
facillimae fusionis in modum aquae fixae super ignis pugna: nam istud coagulabit,
& in naturam Solarem conuertet, vel Lunarem. Et lib. 4. cap. 10. inquit, Cum nil
inueniatur quod illi magis conueniat, quàm id quod est suae naturae, ideo ae¬
stimauimus cum illo medicinam illius facere, & libro secundo, capite decimo
septimo dicit, Dictam medicinam facilius, propinquius, & perfectius inueniri
à solo argento vivo quia natura amplectitur amicabilius naturam propriam, & eius
plusquàm extraneae gaudet: Et lib. 3. cap. 4. ait, Argentum viuum non aliud ca¬
pit, quàm quod suae naturę est: Et cap. 7. dicit: Si poteris facere medicinam per¬
fectam ex solo argento viuo, eris inquisitor preciosissimae perfectionis: notare
igitur debes quòd, vt dicit Geber capite 16. libro 2. argentum viuum Philo¬
sophorum habet partes sulfuris naturaliter cum eo mistas, id est sulfur & arse¬
nicum: & cum his praeparatis facilè vnitur ob conuenientiam in natura: & hęc
sunt propria medicina coagulatiua & fixatiua argenti viui Philosophorum.
In li¬