575
168 LIB. II. SVMMAE
ingeniosa mollificatione, atque mollium induratione, per calcinationis modum
ideo illum non omittamus: sed mollium quidem primò, durorum verò postea
Et est scilicet, vt soluatur argentum viuum praecipitatum, & soluatur corpus cal¬
cinatum, de cuius intentione sit indurari. Et hae ambae solution es misceantur, &
ex eis alternata vice calcinatum corpus misceatur, terendo, & imbibendo, &
calcinando, & reducendo, quovsque durum fiat, & cum ignitione fusibile. Hoc
idem, & cum corporum calce, & tutia, & marchasita calcinatis, solutis, & imbi¬
bitis, perfici completè contingit. Et quanto quidem haec mundiora, tanto & per¬
fectius mutant. Mollificantur similiter & dura corpora cum ingenio consimi¬
li. Et est scilicet, vt cum arsenico toties coniungantur & sublimentnr, & post ar¬
senici sublimationem assentur cum proportione sui ignis, cuius modum narraui¬
mus in libro Fornacum. Et vltimò reducantur cum expressione sui ignis in oratio¬
ne sua dicti, quovsque in fusione mollescant, secundum exigentiam duritiei cor¬
poris. Et hae quidem alterationes omnes sunt primi ordinis, sine quibus non
perficitur magisterium.
De Mundificatione argenti uiui. Cap. LXXIII.
Igitur ex praemissis necesse est argenti uiui mundificationem completè nar¬
rare. Dicimus igitur, quòd argentum viuum mundatur dupliciter, aut per su¬
blimationem, cuius attulimus modum, aut per lauacrum, cuius modus hic est.
Fundatur argentum viuum in patella vitrea vel lapidea, & super ipsum aceti
quantitas superfundatur, quae sufficiat ad illud cooperiendum. Dehinc verò
super lentum ignem ponatur, & calefieri permittatur, in tantum vt digitis tra¬
ctari patiatur. Deinde verò digitis agitetur, quovsque in partes minutissimas
diuidatur, in pulueris similitudinem: & tamdiu agitetur, quovsque aceti totum
quod in illo infusum est, consumetur omnino. Deinde vero quod in eo terrei¬
tatis inuentum sit, lauetur cum aceto, & abijciatur. Toties igitur super illud o¬
pus reiteretur, quovsque terreitas illius in caelestinum mutetur colorem perfe¬
ctissimum, quod perfectae lauationis est signum. Ab his igitur ad medicinas
est transeundum.
Quinque differentes proprietates perfectionis neceßariò afferre medicinam perfectissimam, scilicet
munditiem, colorem, fusionem, perpetuitatem, & pondus, unde coniectura sumenda sit, ex
quibus rebus eliciatur. Cap. LXXIIII.
Afferamus igitur in primis sermonem vniuersalem de medicinis cum cau¬
sis suis, & experientijs manifestis. Innuimus igitur, quòd nisi quidem om¬
ne superfluum, siue per medicinam, siue per praeparationis modum aufe¬
ratur ab imperfectis, scilicet vt ab illis tollatur omnis superflua sulfureitas, om¬
nisque terreitas immunda, non purificentur, ita scilicet quòd de commisto non
separantur in fusione post proiectionem medicinae alterantis illa. Cùm hoc
quidem inueneris, iam ex perfectionis differentijs, vnam habes. Similiter vti¬
que nisi & medicina illustret & alteret in colorem album aut citrinum, secun¬
dum intentionem quàm quaeris, quae fulgoris splendorem, & amoenitatis luci¬
ditatem adducat, non perficiuntur a perfectione corpora diminuta in comple¬
mento totaliter. Amplius autem, nisi fusionem Lunarem aut Solarem determi¬
natè adducat, non est in complemento alterabile, quia in iudicijs non quiescit
sed de commisto separatur omnino, & recedit. Hoc autem à nobis latius de¬
terminatum in sequentibus demonstratur in capitulo de Cineritio. Amplius
autem & nisi perpetuetur medicina cum impressionis alteratione firma, non
valet ipsius mutatio, quia non permanet, sed euanescit impressio. Amplius au¬
tem, & nisi pondera perfectionis adducat, non mutat sub complemento na¬
turae firmo & vero, cui non sit fraus per credulitatis errorem. Est enim pondus
naturae