575
170 LIB. II. SVMMAE
ratione impressionis medicinae illius totali. Sicut est omnis sublimatio dealba¬
tiua Veneris, aut Martis, quae fixionem non suscepit. Et huiusmodi est omne ad¬
ditamentum coloris Solis & Lunae, aut Veneri commistorum, super furnum ce¬
menti positum, vt ziniar, & similium. Hoc enim mutat immutatione non stante
sed potius diminuente se per exhalationem. Secundi verò ordinis medicinam
dicimus omnem praeparationem, quae quando super diminuta à perfectione cor¬
pora proiecta est, alterat in differentiam aliquam complementi, relictis differentijs
aliquibus corruptionis omnino, velut est calcinatio corporum, qua omne fugi¬
tiuum deletur. Et est huius generis medicina perpetuè Lunam citrinans, aut per¬
petuè Venerem dealbans, relictis alijs in eis corruptionis differentijs. Tertij ve¬
rò ordinis medicinam appello, omnem praeparationem, quae quando corporibus
aduenit, omnem corruptionem cum proiectione sua tollit, & cum omnis comple¬
menti differentia perficit. Haec autem est vnica sola. Et ideo per illam excusamur
à laboribus inuentionis decem medicinarum secundi ordinis. Primi igitur ordinis
opus minus appellatur: secundi verò medium: tertij tandem majus: Et hęc est
omnium medicinarum differentia sufficiens.
De Medicinis primi ordinis Venerem dealbantibus. Cap. LXXVII.
Ex ordinis igitur determinati promissione secuta (cum quidem alia sit me¬
dicina corporum, alia verò argentum viuum. Et corporum quidem alia primi ordinis, a¬
lia verò secundi, alia verò tertij, & argenti viui consimiliter), narremus omnium
medicinarũ differentias, primò primi ordinis, deinde verò secundi, postremò
tandem tertij: & corporum quidem primò, postea verò argentum viuum medicinę. cum ser¬
mone completo, & ordine congruo, narrationem tradamus. Dicimus igitur quòd
primi ordinis medicina corporum, alia est durorum corporum, alia mollium. Du¬
rorum quidem corporum alia Veneris, alia Martis, alia verò Lunae. Veneris quidem
& Martis, est pura illorum substantiae dealbatio, Lunae verò rubificatio, cum citri¬
nitate fulgoris amoeni. Quia Veneri & Marti rubificatio non adducitur primi
ordinis medicina cum fulgoris apparationi, quia ex toto immunda sunt, non
apta rubedinis fulgorem recipere, prius quam illis adueniat praeparatio, fulgorem ad¬
ducens. Narremus igitur in primis Veneris medicinas omnes: postea verò Mar¬
tis, quae cadunt in ordine primo. Est igitur medicina Venerem dealbans, alia per
argentum viuum alia per arsenicum. Per argentum viuum quippe sic completur medicina dealbams
illam. Soluitur etenim primò argentum viuum praecipitatum, & soluitur similiter Veneris
calcinatio. Et hae ambae solutiones commiscentur in vnum. Dehinc verò coagulan¬
tur, & super ipsius corpus proijcitur eorum medicina: haec enim dealbat & mun¬
dat. Amplius autem & aliter. Soluitur argentum viuum praecipitatum, & soluitur lithargyrium
& hae ambae solutiones coniunguntur in vnum, & soluitur corporis calcina¬
tio, de cuius intentione sit dealbari, & coniungitur cum praedictis solutioni¬
bus, & deinde coagulantur: dehinc verò super illius corpus proijciuntur, de¬
albatur enim per hanc. Aliter autem. Sublimatur alternata vice ex illius cor¬
pore argenti viui quantitas, quovsque cum illa permaneat argentum viuum pars, cum ignitio¬
ne completa. De hinc vero ex aceto distillato saepissime imbibendo teritur, vt in
profundo illius melius commisceatur, abhinc verò assetur, & vltimò consimiliter
ab eo arg. viu. sublimetur, & iteratò imbibatur & assetur. Et sic toties reiteretur
opus super illa, quoysque multa arg. vium. quantitas in eo cum ignitione comple¬
ta quiescat. Haec enim primi ordinis bona est dealbatio. Aliter autem super argentum
vium. praecipitatum toties sublimetur argentum viuum in natura propria, quovsque in illo fi¬
gatur & fusionem praestet. Dehinc verò super Veneris substantiam proijciatur, &
dealbatur peculiosè. Aliter autem soluitur Luna, & soluitur lithargyrium, & con¬
iunguntur solutiones. Ex his Veneris substantia dealbatur. Sed & melius qui¬
dem