575
174 LIB. II. SVMMAE
Cùm autem iam ex nouissimè dictis sermonibus duplicem medicinae differen¬
tiam diximus: aliam quidem corporum, aliam verò arg. viui verè coagulabi¬
lis: hinc quidem corporum prius, deinde verò argenti viui narrationem medi¬
cinae tradamus certam. Est igitur per se huius medicinae materia cuiusque gene¬
ris vnica: & est quod iam sufficienter notum est. Assume igitur illud, & si vis ad
Lunarem secundum ordinem tibi promissum, exercitatum te redde, & praepa¬
rato illud cum modis huius magisterij notis. Quorum intentio est, vt puram
ex illo substantiam diuidas, & partem quidem figas, partem verò ad cerandum
omittas: & sic totum magisterium prosequendo, donec compleas tentatam il¬
lius fusionem. Quòd si se subitò fuderit in duris, perfecta est: in mollibus verò
econtrà. Haec enim medicina super imperfectorum vnumquodque proiecta, in
Lunare perfectum mutat corpus, si quidem praeuenient huic medicinae prae¬
parationes notae: Si verò non, diminutum relinquit: sed perficit in altera per¬
fectionis differentia tantum, quantum ex huius generis medicinae ordinis ad¬
ministratione dependet. Quantum verò ex tertij, non praeueniente admini¬
stratione aliqua, perficit in proiectione sola. Solaris vero huius secundi ordi¬
nis medicina imperfectorum cuiusque corporum est eadem materia, & admi¬
nistrationis eodem regimine communicans. In hoc tamen differentiam habet
scilicet in maiore partium per modos proprios digestionis subtiliatione, at¬
que sulfuris subtili praeparationis regimine administrati commistione, cum
materia modò nota additio. Et est regimen scilicet ipsius, purissimi sulfuris fi¬
xio, & solutio eius per modum. Cum hoc enim tingitur medicina, & cum hoc
proiecta super vnumquodque à perfectione diminutorum, complet in com¬
plemento Solari, quantum ex huius secundi ordinis medicinae praeparatione
dependet, administratione praeueniente nota & certa ipsius à perfectione di¬
minuti corporis. Et super Lunam quoque proiecta, perficit eam in complemento
Solari peculioso multum.
De Medicina coagulante argentum uiuum. Cap. LXXXII.
Secundum igitur praemissorum ordinem restat ex operis complemento
quod in primis nos determinaturos exhibuimus, ad medicinae argenti vi¬
ui coagulantis ipsum, narrationem transire. Dicimus igitur quòd ex eius¬
dem illius elicitur materia, scilicet ex noto in capitulis huius operis multiplici¬
bus. Et illud ideo, quia quum fugitiuum sit argentum viuum de facili, absque
inflammatione aliqua, medicina egeat, quae subitò ante fugam eius in profun¬
do illi adhaereat, & illi per minima coniungatur, & illud inspisset, & sua fixio¬
ne illud in igne conseruet, quovsque adueniat illi maioris ignis tolerantia, e¬
ius humiditatem consumentis, & conuertat illud per hoc beneficium in mo¬
mento in Solificum & Lunificum verum, secundum illud, ad quod medicina
fuerit praeparata. Quum igitur non inueniamus aliquid magis illi conuenire,
quàm ipsum, quod suae naturae est: ideo propter hoc aestimauimus cum eo me¬
dicinam illius posse compleri, & ingeniati sumus formam medicinae illi per in¬
genia praestare. Et est scilicet, vt praeparetur cum modis suis iam dictis cum
diuturnitatis laboris instantia, qua omnis illius subtilis substantia & purissi¬
ma, alba quidem in Luna, citrina verò intensa in Sole perhibeatur perfectè. Et
hoc quidem non completur, vt citrinum creet, sine mistione rei tingentis il¬
lud, quae suae est naturae: Dehinc verò cum hac purissima argenti viui substan¬
tia, perficiatur cum huius magisterij operis ingenijs, medicina, quae maximi
argento viuo adhaereat, & fundatur facillimè, & illud coagulet. Conuertet enim
hoc