575
176 LIB. II. SVMMAE
De Medicina Lunari tertij ordinis. Cap. LXXXV.
Primò igitur administrationis modum Lunaris medicinae narremus. Et
est, vt accipias lapidem illius notum, & per separationis modum illius pu¬
rissimam partem diuidas, & seorsum ponas. Dehinc verò eius quae puris¬
sima est partis aliquid figas, & aliquid ex illa relinquas: & cum fixa fuerit, solue
quod ex illa solubile fuerit: quod verò non fuerit solubile ad calcinationem
mittas, & abhinc super idem solutionem reitera, donec iterum quod ex ea so¬
lubile est, soluatur omnimodè. Sic igitur ordo iste seruetur, quousque maior
soluatur quantitas. Post haec verò solutiones omnes simul commisce, & coa¬
gula. Dehinc verò leuiter assando, in ignis temperamento conserua, quousque
illi maior ad illius exigentiam ignis ministrari possit. Post hoc verò primum so¬
lutionis ordinem serua, quousque iteratò totum soluatur quod ex eo est solubi¬
le, & iteratò coagula, & iterato in ignis temperamento conserua, quousque ite¬
ratò illi possit ignis maior ad eius perfectionem administrari. Omnes igitur hos
ordines praeparationis super illa quater reitera, & vltimò calcina per modum
suum: & sic preciosissimam lapidis terram suffcienter administrando rexisti. Dein¬
de verò seruatae partis non fixae cum hac terrae parte administratae quantitatem
per ingeniorum subtilem coniunge modum per minima. Et sit ingenium hoc inten¬
tionis leuationis eius per modum sublimationis dictum, quousque fixum cum
non fixo leuetur totaliter. Quod si non eueniat, addatur illi iterato vicissim non
fixae partis quantitas, quousque ad eleuationem illius sufficiat. Cum igitur eleua¬
ta fuerit, reiteretur illius sublimatio, quousque per hanc administrationis reitera¬
tionem figatur totum. Cum igitur totum fixum fuerit, iteratò cum non fixae
partis quantitate post quantitatem combibe, per ingenium tibi notum, quo¬
usque totum iteratò leuetur. Igitur iteratò figatur, quousque praestet facilem,
cum ignitione sua. Haec enim medicina est, quae omne à perfectione diminu¬
tum corpus, omneque cuiuscunque argentum viuum generis, in Lunare perfectis
simum transformat corpus.
De Medicina Solari tertij ordinis. Cap. LXXXVI.
Solaris igitur huius medicinae praeparationi, non adurentis fit additamen¬
tum sulfuris, per modum figentem & calcinantem, cum astutiae industria
administrati perfectè, atque solutionis modum multiplicem, cum reitera¬
tione multa, quousque mundum fiat: his quidem administratione perfecta prae¬
ueniente, quae per sublimationem perficitur. Et est huius scilicet additamenti
modus, per reiterationem partis non fixi lapidis, sublimationis, cum ingenino
coniungendi quousque eleuetur cum ea, & iteratò cum illa figatur vt stet: & quan¬
to huius complementi exuberantiae ordo reiteratur pluries, tanto & huius
exuberantiae medicinae multiplicatur magis, & illius magis augetur bonitas
& multiplicatur illius augmentum perfectionis maximè. Et nos quidem, ne
mordeamur ab impijs, complementum narramus totum huius magisterij, sub
breui sermone completo & noto. Et est illius intentio, vt per sublimationis
modum mundetur perfectissimè lapis & illius additamentum & ab hinc qui¬
dem cum ingeniorum modo volatiuum ex eis figatur. Dehinc verò fixum vo¬
latile fiat, & iteratò volatile fixum. Et in hoc ordine completur arcanum
preciosissimum, quod est super omne huius mundi scientiarum arcanum, &
thesaurus incomparabilis. Et tum quidem exerciteris ad illum, cum laboris in¬
stantia maxima, & cum diuturnitate meditationis immensae. Cum illa enim in¬
uenies, & sine illa non. Et huic quidem medicinae reiteratio bonitatis admini¬
strationis, cum talis cautelae industria potest in praeparatione lapidis euenire,
quousque argentum viuum mutet in infinitum Solificum verum & Lunifi¬
cum