575
PERFECTIONIS GEBERI. 187
limpidè congelandum erit lentissimo ignis calore, et est praeparatum et aptum.
Crocus ferri dissoluendus est in aceto distillato, et clarificandus: haec aqua ru¬
bicunda croci congelata, dat tibi crocum aptum. Aes vstum tritum et ablutum
cum aceto distillato, per modum quem insinuauimus in praeparatione cerussę
tibi subueniat. Lithargyrium in aceto distillato solutum, clarifica & congela, quia
bene praeparatum est, quod iterum quemadmodum alia praenotata dissoluere po¬
teris, & eis vti, dissolutis & congelatis, & in hoc est inuestigatio profunda. An¬
timonium calcinatur, dissoluitur, clarificatur & congelatur, & teritur, est praepa¬
ratum. Lapis lazuli calcinatur & abluitur tritus, & est purificatus. Lapis aema¬
thites, ignitur & extinguitur saepius in felle taurino. Bolus armenus teritur &
dissoluitur vt cerussa, & congelatur. Cinnabari semel sublimandum est à sale con¬
muni, & sic est praeparatum. Tutia calcinatur & soluitur in aceto distillato, et
est optimè praeparata.
SECVNDA PARTICVLA, DE SPIRI¬
tuum mundificationibus. Cap. V.
Tractauimus in prima particula de eis, quae nobis necessaria videbantur
in inuentione nostra certa, ad spirituum et imperfectorum corporum praepa¬
rationem sufficienter. Intendimus hîc nunc ampliare sermonem de Spiri¬
tuum sublimationibus seu praeparationibus cuiusque speciei, quoad nostri ma¬
gisterij indigentiam completam. Ne discedas ab hac nostrae inuentionis doctrina
quam in meditatione profunda, et in operibus vidimus maximè nobis necessa¬
riam, et omnino certam. Hîc verò pondera et specialem modum in eorum prae¬
parationibus et sublimationibus inuestigamus, cum experientia omnino cer¬
ta, et primò de sulfure, et de suo compari, et sic de alijs per ordinem.
De Sulfuris praeparatione. Cap. VI.
Sulfur viuum, clarum, & gummosum tere subtilissimè, & coque in lixiuio fa¬
cto de cineribus clauellatis & calce viua, colligendo superius combustibi¬
litatem eius oleagineam extrahendo, quovsque clarum videtur: quo facto
extrahe, & moue cum baculo, & cautè extrahe illud, quod cum lixiuio egressum
habuerit, partes grossiores inferius relinquendo. Illud autem extractum, infri¬
gida parum; & impone ei quartam eius de aceto bono, & ecce totum congela¬
bitur vt lac. Lixiuium extrahe clarum quoad poteris, residuum ad lentum desicca
ignem, & serua. De faecum administratione hunc modum serua. Ad lib. i. sulfu¬
ris huius praeparati, accipe de squamis ferri bene calcinatis rubeis lib. i. alumi¬
nis rochae bene calcinati lib.I. & salis communis praeparati libram semis. Hoc to¬
tum incorpora bene terendo cum aceto, vt sit liquidum, quod coque, mouen¬
do, quovsque totum bene denigratum fuerit, & desicca, tere optime, & pone in
alucele cum largo cooperculo, & sit cooperculum alembici cum magna zona
& Larga, ad eleuationem spirituum conseruandam, sitque aludel altitudinis pe¬
dis vnius cum dimidio, ne calor ignis alembici zonam attingat, & sic sublima,
vt docuimus in Summa perfectionis nostrae. Collige autem quod in zona col¬
lectum fuerit densum, quod verò ad latera vasis superius in alembico adhaeret
leuè & puluerizabile, proijce, quia combustibile & foedum ac defoedans est.
Collectumverò per se pone in phialam, & coque super cineres tandiu, donec
humiditas combustiua paulatim deleatur, & serua mundè, quia perfectè mun¬
dificatum est.
De Arsenici praeparatione. Cap. VII.
Eius compar Arsenicum, post contritionem bulliendum est in aceto, & ibi¬
dem tota pinguedo combustibilis extrahenda & desiccanda. Sume deinde lib.
q 4