575
PERFECTIONIS GEBERI. 189
hoc libro conscripsimus, cum totus iste liber sit practicus cum inuestigatione
certa compilatus. Sed in Summa nostra praeseruauimus nobis alium stylum ma¬
gis Philosophicum, cum ibidem vt Theoricus, hîc verò vt Practicus purus, ar¬
tem completè inscripsimus. Vt autem artifex errare non possit, subiunge illud
quod reducere quaeris, scilicet tantum, quantum illud quod praestare habet re¬
ductionem, & calcem diuisam coadunare: sed in tincturis est alia consideratio
Nam tingens multiplicandum est super tingendum, donec tinctura appareat
quod considerabis in corpore vel medicina: & hoc est vnum de secretis nostris.
Postquàm reduxeris haec duo plumba, & inueneris splendorem & colorem,
& omnia alia ad volitum tuum fortè ignitione carebunt, & vt consequaris in¬
tentum, incipe sic: Dissolue tutiam calcinatam, & stannum calcinatum, & has
aquas misce, & cum hac aqua imbibe calcem stanni, vice post vicem, sic cùm
induxeris octauam partem tutiae in totam calcem, reduc in corpus, & vide si
ignitionem habuerit, bene quidem, si verò non, reitera, donec ignitionem ha¬
buerit. Et omnes aquas dissolutiuas spirituum & corporum ponam in fine libri
huius, & quodlibet eius pro suo genere: nec mireris, quòd dispersimus huius
practicę specialia in diuersis voluminibus, cùm ab improbis hanc artem fuga¬
re conamur. Cum talck vel Mercurio praecipitato, vel vtilius cum Luna pura
ad hoc deducta calcinando & soluendo peruenimus ad horum durorum cor¬
porum, ignitionem & duritiem completam cum splendore inenarrabili. Scias ta¬
men, quod sola speculatio, quae multum valet in Summa nostra, in hac nostra
inuentione parum prodest. Sed terere, coquere, assare, inhumare, calcinare, fun¬
dere, destruere, construere, corpora emundare, cum his clauibus aperies occul¬
tas seraturas arcani nostri, si ne quibus ad huiusmodi conuiuij epulas non vo¬
caberis. Destrue sine ira, & complebis cum laetitia.
De Praeparatione Martis. Cap. XIIII.
Martem sic praepara: Tere libram vnam limaturae eius, cum libra semis ar¬
senici sublimati. Imbibe illud cum aqua salis petrae & alkali, ter reiteran¬
do, funde violenter, & habebis ferrum album, itera quovsque sufficienter lique¬
scat, cum dealbatione peculiosa.
De Praeparatione Veneris. Cap. XV.
Veneris purgatio duplex est, vna quidem ad album, alia verò ad rubeum.
Ad album purgatur sic: Calcina ipsam solo igne, quemadmodum tradi¬
dimus in Summa nostra perfectionis. Sume ipsam calcinatam, tere lib. i.
cum vncijs quatuor arsenici sublimati, & imbibe cum aqua lithargyrij ter vel
quater, & reduc cum sale petrae ac oleo tartari, & inuenies corpus eius album
iplendidum pro medicina suscipienda. Est & alia praeparatio eius ad rubeum.
Tere libram vnam limaturae eius cum vncijs quatuor sulfuris, vel laminas eius
cum sulfure cemetando, & sic calcina & ablue cum salis aqua & aluminis, & cum
reducentibus reduc in corpus mundum, aptum ad tincturam rubeam. Est e¬
tiam tertia praeparatio eius: Calcina ipsam solo igne, & tunc dissolue partem
eius, & tantum tutiae calcinatę dissolue, & cum dissolutione imbibe quater vel
pluries residuum calcis, vel cum sola tutia dissoluta, sic quòd intret tutia vltra
calcis medium, & sic reduc cum reducentibus, & habebis corpus mundum & splen¬
didum, & cum paruo adminiculo ducitur ad statum altiorem, si verus inquisitor
fueris veritatis. Est & quarta praeparatio eius, ex se ipsa calcinata rubea, solo
dico igne, facias viride intensum, quod flos cupri nuncupatur. Illud autem viride
dissolue cum aceto distillato, & congela, congelatum cum reducentibus reduc,
quod aptum erit ad multa, si inuestigatio tua non erit negligens, in operibus simili¬
bus per nos datis. Hunc verò librum composuimus, vt sit introductorius Summę