575
GEBERI 197
TERTIA PARS DE CORPORIBVS
perficiendis, & medicinis alteratiuis.
De Modo perficiendi tertij ordinis. Cap. XIX.
Cum autem sufficienter pertractauimus omnes modos imperfectorum
corporum cadentes in secundo ordine, nunc ad tertij ordinis metas est
transeundum. Quae autem sint medicinae, & quales secundi & tertij ordi¬
nis, sufficienter demonstratum est in libro nostro Perfecti magisterij, vbi de¬
monstrauimus demonstratione competenti & vera, lapidem nostrum de Ar¬
genti viui substantia esse procreandum, & hoc sufficienter, vt theoricus spe¬
culatiuus. Hîc verò practicam manifeste reserabimus enod u am, & est, vt stu¬
deas Lunam vel Solem resoluere in aquam suam siccam, quam vulgus Mercu¬
rium vocat: Et hoc, vt duodenaria proportio contineat partem solam corpo¬
ris perfecti. Nam si cum igne lento, haec bene rexeris, inuenies per quadragin¬
ta dies corpus illud in meram aquam conuersum. Sginumque suae perfectae dis¬
solutionis est nigredo desuper apparens. Si verò vtrunque opus album & rubeum,
perficere conaris, vtrunque fermentum per se modo iam dicto dissolue & serua
Et est nostrum Argentum viuum de argnto viuo extractum, quod volumus pro fermen¬
to. Pastam verò fermentandam extrahimus more solito ex imperfectis corpo¬
ribus. Et ex hoc tibi tradimus regulam generalem, quòd pasta alba extrahitur
de Ioue & Saturno: pasta verò rubea ex Venere & Saturno. Est autem vt in fer¬
mento corpus quodlibet per se dissoluendum.
De Regimine Iouis & Saturni. Cap. XX.
Et quia in hoc capitulo demonstrabimus regimen Iouis & Saturni: Primò
innuimus quòd hoc caput est ad album, & est modus talis: Accipe lib. I.
Iouis mundissimi, & funde, quo fuso impone duodecim libras Mercuri
bene mundati, mouendo totum vt commisceatur, quod pone in phialam cum col¬
lo vnius pedis, in furno Athannor: Et aliam phialam Saturni sic praeparati, &
subijce ignem lentum per septimanam. Et habebis pastam dissolutam, aptam
ad fermentandum à fermento albo, secundum proportionem, quam monstrabi¬
mus ad praesens. Sint pastae Iouialis quatuor partes, Saturni tres, fermenti albi
pars vna. Ista dissoluta, vt diximus, misceantur per minima, & ponantur in pu¬
trefactione, in modum dissolutionis nostrae ignis mediocris per septem dies, qui¬
bus extractis & bene mistis, per pannum liquidiora exprime, quod verò reman¬
sit spissum, in Chemia bene sigillatum, pone in Athannor, sicut prius, per tem¬
pus praedictum, & sic ter, quovsque biberit totam aquam suam. Tunc pone in
Chemiam in furno fixationis per duodecim dies, tunc extrahe, & reduc cum re¬
ducentibus. Et illud inuenies, quod antecessores nostri maximo studio inuene¬
runt, generans generatum. Idem autem in cineritio cum plumbo affina: Et inue¬
nies corpus albedine perfectum, generans perpetuosum simile. Cuius exposi¬
tionem vnà cum caeteris meis antecessoribus, cum eo quod scripsimus, succes¬
soribus relinquo.
De Regimine Veneris & Saturni. Cap. XXI.
Sint pastae Veneris librae tres, Saturni librae duae, fermenti libra vna, his op¬
time dissolutis, fiat commistio per minima, quam serua calore, vt in albo dictum
est, extrahe aquam, & quod in panno remansit, pone in Chemiam optimè si¬
gillatam per tres septimanas. Extrahe reddendo sibi tertiam partem aquae suę re¬
seruatae, & coque vt in capit. praecedenti. Et sic ter. Cùm autem biberit totam aquam
suam, pone in orobo ad figendum. Et cum fixum fuerit, reduc cum reducenti¬
bus corpus paratum ad augmentandum & tingendum.
r 3