575
226 ROSARIVS
talia in multis inueniuntur Philosophorum libris satis veraciter & apertè, excu¬
samur de illis in hoc nostro Rosario tractare. Sed hoc teneas amice mi, quod
melior fit solutio in igne in fimi calore, & cum Mercurio viuo, & aqua vitae, dum
ablutus est, sed in primo dicitur venenum seu res mortifica.
De Ceratione. Cap. XII.
Cerantur corpora calcinata cum corporibus resolutis, & hoc imbibendo
& cerando, & quanuis multae sint imbibitiones corporum, tamen me¬
lior fit cum Mercurio, scilicet quando est aqua viua depurata. Et melior
inceratio fit cum azot viuo, & gutta saponis. Nam aqua corporis, cum corpus re¬
dactum sit in Mercurium, dicitur sanguis, & qualicunque modo aliquid cum oleis
inceratur, non valet quicquam, nisi oleum prius sit fixum, & incombustibile factum,
& istud oleum non habetur nisi ex metallis fixis: scias hoc excellentissimum se
cretum, & quod magis carum apud Philosophos inuenitur.
De Coagulatione. Cap. XIII.
Coagulantur cuncta resoluta cum adiutorio ignis, & hoc in vasis firmiter clau¬
sis, sed tene à me hoc secretum, quòd res perfectè coagulata est, quę fluit
cum ignitione conuenienti, & cum expectatione examinis ignis. Sin autem
non, reitera opus, & peruenies per reiterationem ad propositum, domino annuente.
De Particularibus ad album in genere. Cap. XIIII.
Ecce narraui tibi cunctas operationes veras & necessarias in opere huius
artis ad laborem abbreuiandum, & adiuuandam naturam generaliter. Modo
satis faciam, specialia & particularia meliora enodabo in hoc capitulo. Pri¬
mò ergo quomodo corpora augmentantur, & postea de abbreuiatione tempo¬
ris & laboris, & Elixir. Et quia nullo modo potest fieri rubeum verum, nisi pręce¬
dat album, talia verò ad augmentandas rosas albas, vt fiat Luna perfecta, tibi do¬
no. Primò desiccandum est corpus Lunę, & hoc per calcinationem quàm nar¬
raui. Et ista est causa, vt humiditas istius, cum quo proponimus augmentare i¬
psam, radicabilius & firmius illi adhaereat sine separatione, deinde calcinandum
est aliud corpus non fixum, cum quo proponis operari, & hoc vt per eam figa¬
tur. Nam volatile in ipsis euolat per calcinationem ignis, & remanet terra
azyma & munda. Per eandem etiam calcinationem deletur vnctuositas gluti¬
nosa, & immunditia de corpore, & reducitur in statum pristinum, & remanet
terra munda, non adurens, nec denigrans corpora. Deinde resolue calcem Lu¬
nae in aquam mundam & claram, sicut demonstraui tibi in Cap. Dissolutionis.
Secundo calcem azymam cuiusuis corporis similiter resolue, aquas coniunge
& illam bene commistam congela in massam albam, & in fine congelationis de¬
scende per botum. Et melior modus est iste, quàm vnquam probaui. Accepi
vnam partem corporis fixi, & tres partes non fixi, Item resolutam calcem Lu¬
nae, & aquam etiam corporis non fixi, iterum coniungebam istam aquam, con¬
iunctam composui cum prima massa praedicta iterum calcinata, & resoluta, &
erat tunc augmentata prima pars, & tres sui partes: illud totum congelatum feci se¬
cundo descendere, illud opus reiteraui quindecim vicibus, nec meliorem Lunam
Deus vnquam creauit, tenui ipsam auro cariorem. Inueni etiam alium modum
leuiorem multum, videlicet imbibendo calcem corporis non fix cum aqua
calcis Lunae, terendo vel cerando super marmor, bene desiccando, & descen¬
dendo. Et iterum secunda vice nouam calcem non fixi, imbibendo, cum reso¬
luto calcis nouae Lunę, apponendo calcem primae massae, videlicet vnam par¬
tem istius cum tribus partibus alterius, deinde desiccando & descendendo, & reite¬
rando per quindecim vices. Sic enim perueni ad Lunam multo meliorem natu¬
rali