575
242 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE.
sic fuerit, & adduxeris rem ò frater, ad hunc statum honoratum. Accipe ducentas
quinquaginta drachmas plumbi uel stanni, & funde ipsum. Deinde cum lique¬
facta fuerit, proijce super ipsum unam drachmam de Cinnabari, id est de hac me¬
dicina, quam adduxisti ad hunc statum honoratum, & hunc ordinem altum, &
retinebit ipsum stannum seu plumbum, ne euolet ab igne, & albificabit ipsum,
& extrahet ab eo ipsius detrimentum, & eius nigredinem, & conuertet ipsum in
tincturam permanentem perpetuo. Deinde accipe unam drachmam de istis du¬
centis quinquaginta, & proijce super ducentas quinquaginta stanni aut latonis,
seu cupri, & conuertet ipsum in argentum melius, quam de minera, & hoc est ma¬
ius quod facere potest, & ultimum, si Deus uoluerit.
Conuersio praedicti Lapidis in rubeum. cap. XVI.
Et si uolueris hoc magisterium ad aurum conuertere: Accipe de hac medici¬
na, quam (ut dixi) adduxisti ad hunc statum honoratum, & ad hunc ordi¬
nem altum, pondus unius drachmę, & hoc secundum modum exempli tui supe¬
rius dicti. Et pone eam in uase chalcofolario, & subhumabis eam in stercore e¬
quino per quadraginta dies, quia soluetur: postea dabis ei ad bibendum aquàm
corporis soluti, primò quantum est medietas sui ponderis, postea usquequo con¬
geletur, subhumabis in stercore calidissimo, ut prius dictum est. Deinde per or¬
dinem facies in hoc capitulo auri, sicut fecisti superius in capitulo argenti. Et erit
aurum, & operabitur aurum, si Deus uoluerit. Custodi fili hunc librum secre¬
tissimum, & non ponas ipsum in manus ignorantium secretum secretorum Dei,
quia perficies quod uolueris. Amen.
FINIS
LOCI ALIQVOT PRACTICAE EX GEBERO DECLARATI PER
doctum & expertissimum senem Ioannem Braceschum Vrceanum.
Pro declaratione modi operandi: Recipe calcem ferri, libro 2. cap. a. & in lib.
Inuestigationis, & in eodem a. lib. cap. 7. 13. 14. & lib. 1. cap. 14. & subtiliter eam
tere, libro 2. cap. 7. & 8. & libro 3. cap. 17. & lib. 4. cap. 4. & in libro Inuestigationis,
cap. de Praeparatione iouis, & in sequentibus: & cum aqua communi toties laua
illam, donec aqua exeat clara, libro 3. cap. 2. ante finem: & cap 13. 15. & 18. & libro
4. cap. 5. & libro Inuestigationis, cap. de Praeparatione aceti acerrimi & sequen¬
tibus, & maximè in cap. Praeparationis Veneris: ubi dicit, quod toties lauetur
donec aqua exeat clara: & quanuis multis in locis dicat, ut lauetur aceto, ipse in¬
telligit de lotione sulfuris & argenti uiui: sed uult etiam significare, quòd simili¬
ter calx lauatur cum aqua: cum lota fuerit, desiccetur bene ad Solem, ut in libro
Inuestigationis, cap. de Praeparatione Veneris, & sequentibus. Postea pone ma¬
teriam illam in bocijs planis fundum, uel planis in fundo, seu plani fundi, altitu¬
dinis unius digiti transuersi, lib. a. cap. 10. & super illam pone acetum distillatum
quod superet digitos quatuor supra materiam, libro 2. cap. 15. libro 3. cap. 7. lib a.
cap. a. & 28. in prooemio lib. Inuestigationis in fine, & in eo toto libro: & cooperi
uasa ne respirent, & ea sepelias in fimo equino mediocriter calido, lib. 2. cap. 15.
& ibi maneant circiter dies quindecim, & postea per distillationem filtri, aut
per inclinationem uasis extrahe quod solutum est in aceto, & pone in bocijs ma¬
gnis, & si uidentur, desicca materiam & tere etiam subtilissimè, & super eam po¬
ne etiam acetum distillatum, & sic fac ter, ut supràa: & totam materiam solutam po¬
ne simul in magnis bocijs, ut habes supradicto loco, & quotidie eommoue mate¬
riam donec clarificetur, postea distilla per filtrum, ut habes lib. a. in fine 12. cap.