575
INCERTI AVTORIS 23
& inspissetur, & fiat res dura sicut pix: postea per se soluatur totum hoc, & ipso
soluto per se, statim super cineres lento igne congeletur, vt est dictum, & est v¬
na massa alterius coloris quàm prima, & magis clara aliquantulum. Et sic simili
modo, simili regimine, simili pondere, videlicet pars totius congelati quarta,
de argento viuo nostro vel aqua alba praedicta desuper ponatur totum congelatum
simili coniunctione & congelatione, tam per caudam suam, quàm per se solum
iste draco soluatur & congeletur: continenter autem regatur & reiteretur hęc
dispositio dealbationis per huius aquae albae vel caudae pondera: & per hoc ri¬
gationes, adaquationes, & imbibitiones, inspirationes, viuificationes, anima¬
tiones, solutiones, congelationes, tam per aquam quàm per se in eodem vase,
& sine extractione draconis, donec iste draco vel tota ista massa mortua quasi
homo in suo tumulo paulatim, & paulatim suo spiritum, vel vita, aut anima, qua
priuata fuit, denigrando, vt est dictum, inspissetur, animetur, viuificetur, resusci¬
tetur, & subtilietur magis quàm prius. Et fiat lapis vnus crystallinus albus parti¬
cipans viriditate quadam, in igne perseuerans, fundens, fluens, tingens, & mer¬
curium congelans, & perfectè retinens & transmutans, etiam quodcunque corpus
metallicum imperfectum in lunificum: & verè, si rectè feceris, peruenies ad in¬
tentum.
CAP. XXXIX.
Dicunt Philosophi quidam, sicut Ortolanus, Geber & Hali, quòd in singula
decoctione istius draconis, iste draco extrahendus est à suo vase, & de¬
bet teri super marmore, & iterum poni in vase, & super istam tincturam
ponitur aqua, & postea congelatur, & fit, vt dictum est. Sed hoc quod dicunt,
non sic ad literam intelligitur: sed sic secundum quòd dicit Aros, Haec con¬
tritio non fiat super marmore, nec manibus hominum, sed est tantùm aqua quae¬
terit & penetrat corpus, & draconem nostrum de natura sua propria & virtute
& terra vel corpus, quod penetrando ab aqua teritur, idest naturaliter, median¬
te operatoris industria soluitur, & cum ea congelatur: & fundum vasis vbi haec
fuerit, in hoc loco marmor nuncupatur similitudinariè: & sic intellige & con¬
corda philosophos, & bene tibi erit. Cùm secundum Iuristas promptum sit iu¬
ra iuribus concordare, ita in hac arte vel scientia, promptum est philosophos phi¬
losophis concordare. Item notandum est quòd plures colores & diuersi appa¬
rebunt in isto lapide antequam fiat albus, quia cum primò fuerit niger, po¬
stea fit albus, qui sunt duo colores contrarij. Sed secundum Philosophos ex v¬
no contrario transiri non potest ad aliud sine medio, ideo oportet quòd venien¬
do in isto lapide de nigro ad album, plures colores intermedij veniant & appa¬
reant: & propter hoc dicitur in Lilio, quòd pluries citrinescit, & pluries nigre¬
scit: imo quot in mundo possunt esse colores, attamen non sunt veri colores
sed in fine expectanda est dealbatio, quę est verus color. Causas verò & rationes
istorum colorum debet considerare sagax & subtilis opifex huius artis. Secun¬
dum autem variationes istorum colorum philosophi hunc lapidem diuersis no¬
minibus habuerunt nominare: Alij ferrum, alij plumbum, alij stannum, alij cu¬
prum, alij aes, alij aurum, alij argentum, alij vice & nomine omnium spirituum,
alij nomine omnium vegetabilium, alij nomine omnium animalium, alij nomi¬
ne omnium colorum: & tamen proprie nullum praedictorum est in se. Nomi¬
natur autem à philosophis cùm est albus, calx cineris clauellati, & cinis albus,
calx corticum ouorum, terra alba, terra philosophorum, terra benedicta, aes al¬
bum, magnesia alba, puluis dealbatus, luna calcinata, & infinitis alijs nomini¬
bus nominatur, pro vt in libris Alchymistarum reperitur: quae omnia quanuis
in vocabulis differant, ad vnum tamen tendunt intentum: & habet hic lapis al¬
bus pondus patris, id est Solis, vt est dictum.
Contritio quo¬
modo fiat.
Lapidis uarij co¬
lores.
Lapidis nomina