575
Cineratio.
Fermentum Solis.
Elixir rubeum
quot nominibus
nominetur.
Cineratio, quid
Fermentum Solis.
Erroris causa si¬
militudo.
Fatuorum contra
artem calumnia.
Inimici uerae sci¬
entiae sunt igno¬
rantes.
26 DE ALCHEMIA
CAP. XLII.
Nunc ad dispositionem cinerationis veniendum est, vt inde ad rubedinem
veniamus. Fit enim tali modo: Accipe vnciam de lapide albo praedicto
& in eodem vase à quo eum extraxisti iterum pone, vel in simili, si illud
fractum fuerit, vel immundum, & obtura vas eo modo, sicut prius in deal¬
bando fecisti, & fac ibidem eum soluere per se, vt est dictum: qua vncia solu¬
ta per se, accipe de sulfure rubeo, id est de argento viuo rubeo, vel spermate mascu¬
lo quod ad partem seruasti, vt est dictum, & sit eius quantitas aquae rubeae,
quantũm de ea duabus vicibus fecisti, & dimitte idem visibiliter misceri per mi¬
nima, donec sint vnum & idem, & vna aqua clara, citrina, vel ialuea, tendens ad
rubedinem, & claude vas cum alembico sicut in denigrando fecisti: & haec aqua
dicitur fermentum Solis, & secundum compositum: sicut primum compositum
dicitur fermentum Lunae. Vnde sicut in primo composito nigro est albedo ab¬
scondita interior, & facienda est exterior, & nigrum interius: ita quando lapis est
albus exferius, interius est rubeus: ideo oportet quòd illa albedo, quae modò
est exterior & manifesta, fiat interior & occulta. Et sic oportet, vt dictum est, in
hac arte occultum facere manifestum, & manifestum occultum. Et sic adimplebi¬
tur ars ista: & hoc sic fit in rubeo, vt in sequenti scribitur capitulo.
CAP. XLIII.
Accipe vas praedictum lutatum cum aqua praedicta, & pone in loco vbi
possit ab ea exire aqua paulatim & paulatim, sicut in denigrando fecisti
& extrahe ab ea superfluitatem phlegmatis, & eam recipe, sicut prius de
ea faciendo: & conserua ad rubeum de spiritum vel corpore rubeo, sicut fecisti de¬
nigrando ad album de altera: & antequam penitus ipspissetur, scias quòd illud
quòd apparebit in fundo vasis est lucidum, clarum, rubeum, fusibile, sicut cerae
& à philosophis tunc vocatur rubinus, aut hyacinthus, aut corallus, vel iaspis &c.
hos autem lapides sic nominatos propter eorum colorem. Hoc totum desicca,
& assa quantum poteris & natura eius exigit, donec fiat & vertatur, vt dicitur in
Lilio, in similitudinem Zafarani sicci, vel sanguinis combusti. Et haec assatio, vel
desiccatio, dicitur cineratio. Et sic completa est dispositio cinerandi, quę requi¬
ritur interuenire inter album & rubeum, quae fermentum Solis nominatur, vt
est dictum. Notandum tamen quòd totus lapis albus, sine motione ipsius à suo
vase, potest modo praedicto cinerari, & in fermentum Solis conuerti, sed ma¬
gis oportet habere de sulfure rubeo, vel spermate masculo, & majus vas requi¬
ritur, & vix posset inueniri vas vitreum, quod posset sine fractione vsque ad per¬
fectionem lapidem rubeum sustinere. Quidam autem hoc fermentum Solis in
tantum decoquunt & assant, quòd fit puluis & cinis sine tactu: sed quanuis i¬
stud opus cinerandi videtur esse simile operationi denigrandi, tamen differt,
si bene intelligis: Similiter & alia multa opera huius lapidis videntur esse simi¬
lia insipientibus, quae tamen sapientibus sunt dissimilia. Et ideo fatui non intel¬
ligentes, nec scientes dissimilitudines operationum, intellexerunt philosophos
loqui de nigredine, vel alia operatione, vbi loquebantur de cineratione, vel de
alia operatione: & sic contingit ipsos ad effectum opus non ducere, sed in infi¬
nitum errare, affirmantes exinde hanc artem esse mendacem, & non esse: & phi¬
losophos mentitos fuisse, & esse mendaces: cum in rei veritate verum dixerint
philosophi, & ars sit vera & omnino certa: sed talium fatuorum insipientiam &
& insufficientiam omittamus, quibus hęc scientia occultatur, sicut vnum bonum
solum frumenti inter paleas in magno ipsorum aceruo à pluribus huiusce vilis
habetur, vel propter talium sophisticas operationes in hac ipsa scientia, quan¬
doque falsa inducantur, cùm in hac vera indagatione ipsius, omnis sophistica
operatio condemnetur, sicut hîc superius in prooemio recolimus tetigisse, &