575
Alphidij sermo
de lapide.
Massadir.
32 DE ALCHEMIA
ipsum perpetuo tegit, & in quacunque alia alios praeparationis gradus non
ponit nec tradit, nisi sublimare, soluere, congelare, calcinare &c. provt in prae¬
dicta sua Summa scribitur: & tamenipse dicit quòd per sublimationem, fixationem
calcinationem, solutionem, & congelationem & c. medicina haec vnica sola &
summa habet fieri: sed tamen istae praeparationes debent esse subtiliores in hac
medicina, quàm in alijs praedictis, vt ipse idem dicit. Necessarium est ergo con¬
cludere, quod Geber excludat omnes pręparationis modos, quos ponit in sua
Summa de medicinis alijs faciendis, ab operatione istius summae medicinę. Et
intelligit ipsam deberè fieri per alias sublimationes, solutiones, congelationes,
calcinationes &c. subtiliores & perfectiores quàm aliae, quas ponit in Summa
sua de alijs sophisticis medicinis. Sic ergo patet subtiliter intuenti manifestè,
quòd Geber in sua Summa graduum veritatis operationis magni lapidis, sub
magno aceruo palearum & operationum sophisticarum abscondit, dicit, & in¬
telligit: & provt abscondit insipientibus, ita aperit intelligentibus & prudenti¬
bus, & manifestat rectè ipsum intelligentibus, vt patet per praedicta. Quia ve¬
rò omnes medicinę quae in Summa sua continentur, sophisticae sunt, id eo ab eis
silendum est, vt supra in eodem capite dictum est, nec de eis est curandum, si¬
cut Geber de eis non curauit in hac operatione summae medicinae, vt superius
est probatum. Sunt autem illae subtiliores sublimationes, solutiones, congela¬
tiones, calcinationes, & c. quae à nobis superius sunt scriptae, quibus tantùm
indigemus, & non alijs, ad huiusmodi summam medicinam faciendam & com¬
plendam, omnibus alijs, tanquam falsis praetermissis.
CAP. LIIII.
De lapide isto ante & post eius operationem loquitur Alphidius in Claui
philosophorum, sic dicens: Ratiocinare ergo fili, & attende, quòd lapis iste
in vijs proiectus est, & in nubibus exaltatur, & in aere habitat, & in flu¬
mine pascitur, & in cacuminibus montium quiescit: cuius mater virgo, & pater
non concumbit: & qui dicitur albus, rubeus, omnibusque coloribus munitus, &
in omnibus lapidibus ingreditur, omnibusque substantijs, omnibus corporibus
omnibusque spiritibus: in quem non ingreditur aliquid, nec dominatur ei, nisi sul¬
fura quae vastant ipsum, & ingrediuntur: & cùm ingreditur aquam, liquefit: cum
ponitur in igne, lux eius augetur: si verò in aere ponatur, aromata superat apud
illos qui in opere eius tingunt. Est etiam ceruus humilis, & fit ex vno cornu cer¬
ui: fit quoque ex eo Elixir, & etiam lapis, cui inest caro inaurata, & est Massadir, id
est sal, & os sugit, & draco seipsum viuificans & mortificans &c. in quo omnis
similitudo, & descriptio inuenitur: in illo quoque sunt mille genera animalium,
& mille vegetabilium, omniaque genera lapidum, idest mineralium. Dico etiam
quòd est similis omnibus odoribus, coloribus, omnibusque naturis, & operibus
cui nihil est simile: nec ita describitur, nec transit, nec dominatur, nec ita est te¬
nuis. Benedictus ergo est qui tendit ad hunc ceruum humilem: quntum Adzrouch
id est arg viuum nostrum, ipsum inspirat, vt Deo gratias agat, provt à nobis su¬
perius est expressum. Et sic allegoriauerunt philosophi, & pluribus alijs modis
metaphoricis, & aenigmatibus diuersis, & figuris sapientes philosophi ex ipso
lapide benedicto, & de natura ipsius, modum quandoque quodammodò exten¬
dendo, ipsum sic quid est, & cuius naturae sit doctis & prudentibus manifestan¬
do, & indoctis & insipientibus occultando, sicut dicit Alphidius: Abscondi¬
mus hanc rem abconditione forti, vt apprehendi non valeat ab indoctis, quod
nos, fili carissime, totum tibi superius plana sermonum serie explanauimus, si
rectè intelligas dicta nostra: & nihil de hoc magisterio tibi abscondimus vel,
caelauimus, excepto secreto artis, quod non licet reuelare, quia fieret maledi¬
ctus