575
54 ROSARIVM PHILOSOPHORVM
latim, donec sublimetur quicquid fuerit ex eo volatile, deinde infrigidatum ex¬
trahe, & quod ad latera vasis superuolatum fuerit cum aliqua parte suae aquae re¬
duc super faeces suas terendo, imbibendo, & assando, donec fiat sicut pasta, &
remitte ad sublimandum: ita continue reitera contritionem, & imbibitionem,
assationem, & sublimationem: vigorando semper ignem, donec figatur terra
cum duplo sui de aqua, & nihil penitus sublimetur ab ipsa, & reducas semper
quod superius ascendit super illud, quod inferius remanet fixum, quovsque totum
figatur deorsum. Nam sulfur fixum cùm sit coagulatis coagulatiuum, naturali¬
ter congelat suum mercurium per frequentem sublimationem, vel sublimatio¬
nis reiterationem super ipsum. Exemplum autem huius est terra & aqua, & cum aqua
commiscetur cum terra, ipsa terra absorbit aquam sua siccitatem, & inspissat eam aquam
sua densitate, & eam facit sibi similem sua grossitate: quoniam omne siccum
naturaliter appetit suum humidum, & in suis partibus fit continuatim. Vnde
oportet experimentatorem istius scientiae ad plenum cognoscere vires naturę
& eisdem firmiter adhaerere: quoniam natura sufficiens est tibi vel sibi, & simi¬
liter in omni quo indiget eadem sui perfectione. Ipsa siquidem cùm sit sagax, est
solicita in creatione sui corporis, cuius solicitudinis non est finis. Sufficit ergo
vobis carissimi naturam sapienter disponere extrinsecus: quoniam ipsa sufficienter
intrinsecus disponet ad sui operationem. Motus siquidem ipsius sint adhaeren¬
tes sibi viae vni modo meliori & certiori qui possit excogitari, vt patet ex crea¬
tione cuiuslibet generati. Iccirco tardamentum & praeparamentum debent es¬
se in magistris philosophorum, & oparantium: quia natura motum praeterire
non poterit, nisi per contrarium impedita fuerit. Certum nanque tempus est,
quòd ipsa habet ad impraegnandum, pariendum, & nutriendum, ac operandum.
vnde cum terram habueris impraegnatam, expecta partum. Cùm vero pepere¬
rit filium, nutrias eum quovsque possit tolerare omnem ignem, & tunc poteris
facere proiectionem de ipso.
De reductione aeris super Elixir ad album. Cap. XXVI.
Igitur cùm aqua fuerit fixata tere, & imbibe eam imbibitione rorida cum vna
parte aeris sui, & pone ad sublimandum, faciens sub eo ignem primò lentum
postea fortiorem, quo vsque per continuam sublimationis reiterationem to¬
tum figatur deorsum: tunc per diem ac noctem facies sub eo ignem fortem. Se¬
cunda die cum sua noctę fortiorem: tertia die cum sua nocte fortissimum, sicut
est ignis fundendi. Sic enim aer figetur cum aqua & terra, quia natura laetatur
natura, & natura docet naturam praeliari contra ignem per se combustibilem.
Nam fugienti obuiante perit fuga, quoniam auis plumata detinetur ab implu¬
mata deorsum in terra.
De inceratione Elixiris albi. Cap. XXVII.
Abhinc ergo extrahe de lamina crystallina, quam in fundo reperies luci¬
dam drachmam, id est tere, & cera inceratione vltima guttando super ip¬
sam guttatim in tenui crucibulo super ignem leuem de suo aere albo iam
dicto, donec fundatur sicut cera sine fumo. Tunc proba super laminam
ignitam si se resoluerit velocissimè, sicut cera cerata est. Si verò non, reduc ip¬
sam ad cerandum guttatim de oleo suo albo, donec fundatur vt cera sine fu¬
mo. Et hoc quidem est praeceptum omnium philosophorum, vt cùm per subli¬
mationes fixaueris mundissimam terrae partem: reiteres sublimationem resi¬
duae partis non fixè super eam fixam, donec ipsa similiter figatur. Hinc tenta su¬
per